piątek, 2 lutego 2018

Therapia philosophica

J., amica mea philosopha, disciplinam philosophiam viginti annos docuit in universitate quadam Polona. Nuper tamen munus ibi amisit at difficillime est philosophis munus pecuniosum invenire. Decrevit ergo "therapeutam philosophicam" fieri, id est consilia viris mulieribusque quasi psychoanaliticus, sed magis ad philosophiam prona, praebere. Iam sex menses id facit. Dicit se visitatam esse a solis viris pecuniosis - negotiatoribus (Anglice businessmen). Qui primum de philosophia, via vitae etc. cum se quasi libenter loquuntur. Deinde coitum cum J. poscunt. Quisque!

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz