sobota, 23 grudnia 2017

Tempus antenatale

Iam nihil fere in urbe nostra fit praeter parationes ciborum necnon rixas familiarium, qui sese invicem primum post tempus longum vident. Etiam qui se cotidie invicem vident, cogitationibus malis his diebus vexantur - nam nimis otii habent. Mariti dolent se tam foedas uxores habere, mulieres - tam inutiles maritos. Vicina, quae uno tabulato supra me habitat, ululat - maritus eius voce sonora queritur. Deus meus, interdum gaudeo me solitarium vivere.
Ceterum, heri sancti Zenonis dies, de quo nihil fere scimus - videlicet casu obtinuit diem in toto anno fortasse maximi momenti, diem scilicet quo lux tenebras superat. Ob hanc etiam causam puto nos hodie s. Victoriam celebrare (ut homo piger nolo quaerere, quae sanctarum Victoriarum haec fuisset - Victoria est victoria!).
In caupona caffearia hodie per plus minusve horam sedi, duo pocula caffeae expressae (sint graves!) ducens, per fenestram intuens homines ultima obsonata antenatalia stomachose facientes ac mirans me ob lapsum temporis porro non dolere, econtra - est mihi hic lapsus *meditative* iucundus, parvulis morsellis. Gratia abstinentiae, iam 19 septimanarum, a potionibus alcoholicis - nam mihi alcoholia nocent. Ante abhinc unum annum, praeterito tempore natalicio, me omnino aliter habebam.  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz