środa, 20 grudnia 2017

Primum cibus, deinde cetera

Novus Mundus (vulgo Nowy Świat) est nomen viae maxime luxuriosae Varsoviensis, plenae cauponis, ubi esca Lucullo digna praebetur, necnon tabernis mercatoriis pervariis, ex. gr. cum vestibus a designatoribus modariis (Anglice fashion dictators) paratis ac venum hic datis. Hi autem (=tabernae) ab illis (=cauponis) saepius saepiusque superantur. Varsovienses enim imprimis bibere manducareque volunt, de vestibus ceterisque rebus emendis cogitantes postea.
Modo clausa est in via Novi Mundi taberna cuppedinaria familiae Blikle, quae spatio 150 praeteritorum annorum dulcia eodem in loco venum dabat. Possessores tabernae hodierni dicunt sibi nimis caro esse solvere mercem annualem loci occupationis - 1020 eurones per metrum quadratum. Talem mercem, dicunt, solae nonnullae cauponae solvere valent - eae scilicet, quae habeant continuum fluxum pransorum solventium in summa intermedia 30-40 dolaria per cibum (multo maius cum potionibus alcoholicis). In hornotino indice viarum luxuriosissimarum totius orbis terrarum a peritis agenturae Cushman & Wakefield parato Nowy Świat locum 38. tenet.
Ut scribunt diurnarii ephemeridis Polonae "Gazeta Wyborcza", fieri potest ut mox Novus Mundus longissima mundi via cauponaria fiat.  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz