poniedziałek, 11 grudnia 2017

De vi sempiterna sacrorum

(In archivis paginae inveni notatiunculam d. 20 m. Nov. a. 2016, quem numquam, ob causam mihi hodie ignotam, hic divulgavi:)
Ivan(um) Vyrypaev esse Russae gentis sat iuvenem (natum a. 1974) dramatum scriptorem qui in itineribus inter Moscoviam et Varsoviam vitam agit (habet uxorem Polonam, ceterum histricem satis in terra nostra claram). Tribus vel quaternis ab eo scriptis ac dispositis – nam est quoque dispositor scaenarum – dramatibus adfui; valde mihi placebant. Maxime autem placent nonnulla eius cogitata. Ex. gr. in percontatione diurnaria, rogatus utrum Deum adesse crederet, respondit plus minusve tali in modo: sacrum re vera extare in mundo nostro religionibusque eius, neque peccata sacerdotum ei nocere posse. Ita, dixit, etiam cum sacerdos peccator est maximus – ut paedophilus aut homicida – ritus ab eo, manibus spurcatis, actus vim divinam porro habet.
Cum haec ante nonnullos annos legissem, tantopere motus verbis Vyrypaevianis fui, ut per tempus quoddam meditarer de reditu meo in ecclesiam catholicam. Sed non redivi at hodie... non multae sunt ecclesiae quas una cum cane intrare possis (nam ubique fere cum cane mea nunc dego).

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz