niedziela, 24 grudnia 2017

Catillus supervacaneus

Hodie apud Polonos vigiliae Nataliciae. Quae maioris momenti sunt quam ipse Natalis dies. Talem morem solum apud nos puto valere. Alibi Natalitas incipit cum missa pastorali media hodie in nocte, apud nos - statim post occasum Solis, aut rectius: cum prima stella in caelo illucescet (hoc anno, ut in actis diurnis lego, aster huius honoris erit Vega), i.e. circiter horam 5 pm. Tunc omnes familiae Polonorum cenae sollemni adsident, crustulum oblatae sacrae (=panis eucharistici) sibi invicem necnon vota praebentes. Deinde 12 cibi sunt rite edendi, omnes sine carne - licet desit officialiter hodie in ecclesia catholica carnis privatio sive ieiunium. Ius ergo betaceum (vulgo barszcz), carpa (piscis) frita, crustum brassica fartum (pierogi) et alia, quorum nomina Latine reddere difficillime mihi esset. Debent esse cibi duodecim, ut numerus apostolorum.
Mensae debet adesse unus catillus supervacaneus, datus "hospiti ignoto". Nonnulli credunt catillum hunc dari huius temporis hospitibus: Mariae & Iosepho cum Infantulo. In veteribus temporibus praebebatur catillus peregrinatoribus in via amissis, si casu tales advenirent. Domi matris meae, ante bellum mundanum, nominabatur hic catillus "lamina mendicantium". Veram tamen fontem huius moris fuisse... cibum animis mortuorum praebere. Usque hodie in orientali parte Poloniae, apud ruricolas orthodoxae fidei, gente Ruthenica, valet mos catillos post cenam relinquere in mensa usque crastinum mane, ut noctu umbrae propinquorum cenent. De simili more apud monticolas in Alpibus degentes narravit mihi Herimannus Novocomensis - valebat hic mos etiam tempore Herimanni pueritiae, ergo ante abhinc plus minusve 60 annos. Si bene memini fabulam, monticolae Itali (rectius: partim Itali, partim gentis Tyrolicae) cibum mortuis in laminis extra domum efferre hodie vesperi solebant - relinquentes laminiam cum semi-comessis cibis ante ianuam aut fenestram.        
Ego in maeniano catillum cum quadam esca hodie post cenam ponam.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz