środa, 20 września 2017

Nolite sobrii autocinetum ducere!

Arthurus, diurnarius Polonus legendarius iam provectae aetatis (sed mente, corde & corpore iuvenis: iuvenem amicam habet, birotis per Urbem* una vehuntur), heri, in caupona "Res haud parvi momenti" (vulgo: Nie byle co), dixit mihi ceterisque convivis se solere non solum birotam sed quoque autoraedam** gubernare poculo vini sumpto.
- Birota re vera res periculosa est in hoc conspectu - ait. - Sed automobile? In sella sedes, sis ergo etiam ebrius, non cades.
Deinde pergit sui historiam:
- Ter a biocolytis apprehensus sum aliquantulum, ut ita dicam, intoxicatus. Statim, antequam ipsi rogare inciperent, confessus sum: Ita, domini, bibi!
- Quid?! - rogant vigiles publici stupefacti (nam omnes bibuli guberantores, in re flagranti fere capti, negant se bibisse).
- Ita, bibi. Scitisne cur?
Nesciverunt. Ergo explanavi:
- Sex amicos habui, qui autocinetum ducendo mortui in calamitatibus viariis sunt. Omnes sex potores maximi. Sed eodem momento, cum mortui sunt, omnino sobrii manserunt, nam timebant ebrii gubernare. Quomodo ergo mihi raeda sit gubernanda, nisi aliquid bibam?
----------------------------------------------------------------
* Varsoviam, quae est mihi quod veteribus Roma fuerat.
** Verbis 'autoraeda' aut 'autocinetum' pro Anglico 'car' utor; placet quoque automobile, sed inter Latinistas mirum in modum non accipitur. Certe vehiculum, currus - quoque dicere possumus.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz