wtorek, 8 sierpnia 2017

Modo sic, modo sic

Quod tamen Christina, consobrina mea, dicere solet ("Uno die in currru [sedes], altero sub rota [iaces]") iam lingua Latina (Petroniana) habet multo brevius: modo sic, modo sic.
Legimus enim in XLV capitulo "Satiricorum": 'Modo sic, modo sic', inquit rusticus: varium porcum perdiderat. Quod hodie non est, cras erit: sic vita truditur.
Puto varium - id est multicolorem, maculatum - porcum maximi pretii orbe in Romano fuisse, an fallor? Aut adesse hic quoque ludum verborum: varius, i.e. semper mutabilis?

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz