czwartek, 9 marca 2017

Neandertalenses utebantur antibioticis

Examinato sedimine maxillae hominis Neandertalensis, qui ante 42-50 milia annorum vixit prope oppidum Spy in hodierna Belgica, studiosi Australiani et Britanni – ductrice Laura Weyrich – invenerunt eum scivisse uti medicamentis, quae ab Hominibus sapientibus reinventa sunt demum nuperrime, ut penicilina.
Item cum maxilla viri Neandertalensis, cuius ossa inventa in spelunca Hispanica El Sidrón (hic maxima e parte vegetarianus fuit, dum collega eius Belga – carnivorus) monstrant vestigia curationis, qua homo hic dolorem dentium expellere conabatur adhibito gingivis acido salicylico (verisimiliter corticem manducando arboris populi, qui cortex haud parvam huius acidi copiam continet) necnon mucore, qui producit antibioticum penicilinam.
Ex his inventis patet nostrum consanquineum mutum multo sapientiorem fuisse quam vulgo putaremus. 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz