czwartek, 23 lutego 2017

Non est fortasse Via Appia...

... via tamen alicuius momenti olim hic fuit. Nomine Wolicka, nam vicum suburbanum Wolica (Bubularia?) iungere solebat cum Varsovia. Locus erat paluster, cum uno lacu haud parvo (saltem pro mensura lacuum suburbanorum), ergo incolae Wolicae non tam bubulis quam corbium textoribus florebant; corbes e vimine lacustri texebant. Cotidie aut fere corbes tergo portare solebant, ambulantes in fora Varsoviensia; emptores - ut nuntiat tabula informativa ad usum peregrinatorum hic posita - imprimis caupones Iudaei fuerunt, "parum pro corbibus solventes" (quod aliquantulum anti-Semitice sonat, quasi parum solvebant, quia Iudaei essent).
In via ponticulus adest, nomine Ponticuli Viminarii olim notus. Ubi corbium texores cum pecunia e foro vespere revenientes solebant cum aliis temetum bibere; deinde una cantabant aut rixabantur (interdum cum usu cultri ac morte victimarum).
A dextra canis mea currit.    

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz