piątek, 17 lutego 2017

De sinapis etymologia trifaria

Modo symbolam de historia sinapis scripsi pro actis mentruis coquinariis Polonis, ubi munus correspondentis mihi est. Rem investigando inveni nomina sinapis in linguas hodiernae Europae e tribus fontibus venisse: Graeco sinapi(s) (ex. gr. sennep Norvegorum), sero-Latino mustum ardens (nam e musto granibus sinapis addito condimentum hoc facitur; hic exempla sunt inter alia Gallicum moutarde et Anglicum mustard) necnon apud Slavos orientales meridionalesque ex ipsorum nomine pro planta sinapis, cuius pronuntiationem Latine redderem forma gortsitsa, etymologice signifinas 'aliquid amarum' (Russicum gortsitsa, Ucrainicum hirtsitsa, Bulgaricum gortsytsa).
In Polonia aliud nomen habemus pro planta (gorczyca - secundum etymologiam Slavicam), aliud pro iure/condimento (musztarda - secundum etymologiam sero-Latinam). Ceterum, in sermone gentis Silesianorum - qui in parte terrae meae Silesia nominata degunt - sinapis (condimentum) nominatur zymft, quod per Germanicum Senf e Graeco sinapi oritur. Mentionis dignum esse quoque Cassubiense mòzdëch, quod e fonte sero-Latino (mustum ardens) in linguam huius gentis venit - non trans Polonam tamen linguam, sed... Batavicam (=Niderlandicam), ubi sinapis mosterd nuncupatur. Gens Cassubianorum enim in ora Maris Baltici habitat ac saeculis XVI-XVIII permultae iunctiones habuit cum nautis-mercatoribus Batavicis, cuius rei testes sunt haud pauca nomina Batavica in hodierno sermone huius parvae gentis; praeter mòzdëch exempli gratia maszoperëjô, e Batavico maatschappij, id est societas (mercatoria et alia).  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz