sobota, 21 stycznia 2017

Gari nepotes

Significationem gari/liquaminis in culina Romanorum omnes scimus gratia, inter alia, libri "De re coquinaria" Apicii. Scimus quoque de pecunia permagna, quam sibi comparare solebant venditores gari muriaeque, ut ille Umbricius Scaurus (Pompeianus), persona "Cenae Trimalchionis".
Mirum in modum tamen saeculo AD V/VI garum omnino evanescit e mensis non solum Italiae, sed totius pristini Imperii Romanorum, causa huius rei ignota. Ultimas de garo notulas habemus e regno Merovingorum.
Sine tamen dubio artem piscem fermentandi servatam esse usque hodie prope Neapolim – dico de cibo facto e sardelis (Engraulis encrasicolus) fermentatis, cui nomen hodiernum colatura di alici. Prope autem Nicaeam faciunt ius piscosum pissalat, quod sermone locali significat 'piscem sale sparsum', quodque praesertim sumuntur una cum pane calido cepa farto nomine pissaladière.  
Mea sententia tertium "nepotem" gari fieri potest Aegyptium fesikh, id est salsamentum e piscibus familiae Mugilidarum – qui mugiles et in Mediterraneo, et in Rubro Mari degunt – calore Solis conditis. Fesikh sumitur a turba celebrantium diem festum veris (Sham el-Nessim). Pro dolor, ea occasione haud raro nonnulli cenantium moriuntur propter botulismum - ephemerides Aegyptiae de hac re unoquoque anno scribunt.
* Ceterum, non esse verum – ut heri scripsi, dans, deo gratia, signum rogationis/haesitationis – Romanos solum piscibus marinis ad garum factum usos esse. Hodie apud Maguelonne Toussaint-Samat ("Historia naturalis ac moralis escae") legi magnos siluros (qui in lacubus praesertim vivunt) quoque ad muriam faciendam adhibitos esse.
** Scimus etiam de garo castimoniali secundum ritus religiosos Iudaeorum parato, id est adhibitis solum piscibus squamosis. Ex qua re possumus fortasse coniectare Romanos et squama carentibus specibus usos esse, ut ex. gr. murena.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz