środa, 13 grudnia 2017

Quid vero occidit patrem Hamlet?

Cum primum legi (aut in theatro vel televisorio vidi) drama "Rex Hamlet", valde motus sum scena homicidii veteris regis. Quam scenam primum umbra regis narravit, deinde histriones in horto castrensi recreantur, agentes "Necem Gonzagae"* paululum mutatam. At imprimis movit me modus regi per aurem venenum infundere. Num per aurem potes vero hominem dormientem occidere?, rogavi tunc meipsum. Nonne potius statim expergisceret ac super se inclinantem homicidam conspiceret?
At nunc lego aliquem laryngologum - nomine R.R. Simpson - AD 1950 divulgasse symbolam de sui huius rei cauta perscrutatione.
Inspiciamus tamen primum verba ipsius umbrae regis Hamlet:
Sleeping within my orchard, 
My custom always of the afternoon,
Upon my secure hour thy uncle stole
With juice of cursed hebenon in a vial,
And in the porches of my ears did pour
The leperous distilment...
Id est:
Horti mei intus dormiens,
Ut mos mihi erat pomeridianus, 

Fruendo hora secura, quam patruus tuus furatus est
Usu exsecrabilis hebenonis in ampulla,
Qui in vestibula auris** meae, heu, infudit
leprosam stillaticiam...
Dicit ita R.R. Simpson fieri posse, ut - rege meridiatione fruente "hora secura" ac "(abdomine) pane impleto ("full of bread"), i.e. se minime ieiunante"***, ergo verisimiliter somno gravi dormiente - laticis venenosi paucarum guttarum in aurem tactum Hamlet non sentiret. Praesertim cum ampulla ac latex calefacti essent ad temperaturam corporis humani.
Alia res est cum hebenone. Est, ni fallor, hapax legomenon Shakespearianum, at philologi botanicique putant id fuisse: taxum, viburnum opulum, cicutam aut hyoscyamum. Quod vero genus horum adhibitum a Claudio fuerit, numquam verisimiliter sciemus.
* Num vero drama "Nex Gonzagae" tempore Shakespeariano exstasset ac populo gratum esset, invenire nequeo.
** Plurale 'ears' reddidi sensu singulari '(vestibula) auris', nam... non puto tam calidum Claudium fuisse, ut infunderet venenum simul in AMBAS regis aures. Ignosce, Shakespeare.
*** Hic alia res: Hamlet Maior non ieiunando peccaverat ac ita peccato non confesso mortuus est; sed haec quaestio ad nostram rem (disputationem, quae substantia necaverit regem) minime refert.

Res in caelo evenientes die sanctae Luciae

Ab hodierno die sanctae Luciae Sueci dicunt se conspicere "lumina novi anni". Re vera, dies noxque iam stant uno in loco, neque crescunt, nec deminuuntur.
Hodie vespero meteorites Geminidi spectandi sunt in caelo. Volo ire cum cane in partem urbis semi-desertam, ubi parva est vis luminis domuum, ut stellas has cadentes inspiciam. Spero nullam in caput meum casuram.

13. pes humanus fluitans

Modo repertus est in mari prope litus Columbiae Britannicae tredecimus iam ab anno 2007 pes humanus calceatus fluitans. Primus horum pedum conspectus est a piscatoribus anno 2007. Usque finem sequentis anni quinque tales pedes corporibus disiuncti reperti in mari aut in litore sunt, semper calceati atque impiliis induti. Tunc biocolytae Canadiani Agminis Equestris coeperunt rem caute investigare, nam cives timuerunt adesse Canadae (aut proximis Civitatibus Unitis, nam fieri potest, ut exinde undae pedes ferant) mandram horribilium pedum secatorum. Investigatoribus contigit octo ex duodecim tunc repertis pedibus ad sua cadavera "adiungere" - omnes pertinebant ad homines qui non homicidio, sed infortunio in mari mortui erant.  
Verisimiliter fluitant pedes solum propter suos... calceos. Cadaver enim humanum in aquis oceani normalibus in condicionibus omnino dissolvitur. Calceus autem textilis in superficie maris fluitat, pedem sequm trahens.

wtorek, 12 grudnia 2017

Casus canis Yorkiani - enuntiatio finalis

Restabat, ut dominae T. recuperationem Fabricii nuntiaremus. Sed... quomodo? Decrevimus ut ego clam cum cane perato deversorium intrarem ac eum in limine conclavis baronessae relinquerem. Quod feci.

Denuo in Lunam

Nova itinera in Lunam (ubi castra permanentia struantur), atque fortasse etiam in Martem, praevidet "directivum politicae cosmicae no. 1", quod modo firmavit praeses USA Donald Trump. Ultimum iter in Lunam peractum est ante 45 annos, AD 1972, navi "Apollo 17", cosmonautis Eugene Cernan et Harrison Schmitt.

poniedziałek, 11 grudnia 2017

De vi sempiterna sacrorum

(In archivis paginae inveni notatiunculam d. 20 m. Nov. a. 2016, quem numquam, ob causam mihi hodie ignotam, hic divulgavi:)
Ivan(um) Vyrypaev esse Russae gentis sat iuvenem (natum a. 1974) dramatum scriptorem qui in itineribus inter Moscoviam et Varsoviam vitam agit (habet uxorem Polonam, ceterum histricem satis in terra nostra claram). Tribus vel quaternis ab eo scriptis ac dispositis – nam est quoque dispositor scaenarum – dramatibus adfui; valde mihi placebant. Maxime autem placent nonnulla eius cogitata. Ex. gr. in percontatione diurnaria, rogatus utrum Deum adesse crederet, respondit plus minusve tali in modo: sacrum re vera extare in mundo nostro religionibusque eius, neque peccata sacerdotum ei nocere posse. Ita, dixit, etiam cum sacerdos peccator est maximus – ut paedophilus aut homicida – ritus ab eo, manibus spurcatis, actus vim divinam porro habet.
Cum haec ante nonnullos annos legissem, tantopere motus verbis Vyrypaevianis fui, ut per tempus quoddam meditarer de reditu meo in ecclesiam catholicam. Sed non redivi at hodie... non multae sunt ecclesiae quas una cum cane intrare possis (nam ubique fere cum cane mea nunc dego).

Ambulatio cum canibus

(In archivis paginae iveni notatiunculam, quam scripsi die 29 Oct. a. 2016, sed numquam divulgavi:)
Conveni hodie M., veterem amicum; una cum canibus nostris ambulabamus satis longe per hortos publicos; deo gratia caelum pluere cessavit. Narravi amico de meis recentibus cruciatibus, omnia mihi nota ante eum aperiens, quasi in confessione. Deinde rogavi:
- Quid nunc, pater [ridendo certe, nam non est M. sacerdos], absolvesne me a peccatis meis?
- Absolvam.
- At paenitentia?
- Paenitentia est tibi vita tua.

Mors hominis-araneae

Sinensis casicator* cinematographicus Wu Yongning mortuus est decidendo de 62o tabulato caeliscalpii** Huayuan Hua Center urbis Changsha. 26 annos natus homo-aranea, qui scilicet parietes aedium ascendit, pernotus omnibus in Regno Medio erat, nam cinemata monstrantia ascensiones suas caeliscalpiorum - cum nullis instrumentis protectivis utebatur - per interrete divulgabat.
Modo ante ascensionem fatalem Wu pactus est se pretio 100.000 dolariorum cinematographaturum "eventum periculosissimum".
* a sero-Latino casicare, id est frequenter cadere; Anglice: stuntman, Francogallice: cascadeur
** Anglice: sky-scraper
Fons nuntii: The Telegraph

"Detector Vacca" - pars 7 emendata

Gratia professoris Thomae Ihnken Coloniensis habemus emendatam versionem partis septimae fabulae de scaevo detectore V. (Adhuc non emendatae manent partes 4-6.)
Ecce septima pars:
VII. Hora quarta cum quadrante (ut vult pronavarchus) aut paulo post (nam scimus senescentes nautas visitare “materteras” aliquantulum longius exspectato) lupus noster marinus tramine repetivit Nycteriam. De tramine tamen descendit solus an cum cane?
- Aderatne tibi Fabricius in statione? – rogavi.
- Ut verum tibi dicam, non memini – respondit pronavarchus. – Aderat certe... lorum.
Timui primum ne canis in tramine sit amissus; putabam eum Nycteriae una cum nauta non descendisse, sed porro Sosopolin petivisse (fortasse ob insitam Yorkianis cupiditatem orbis terrarum visitandi). Nam, si aliter res sese haberent – id est si canis Nycteriae de tramine descendisset atque hic demum amissus esset – cur ipse deversorium Fabricius non inveniret? Oppidum non esse, putabam, tam magnum ut non canis quilibet iter unius miliaris aut paulo maius discere valeret, praesertim cum cotidie fere, secundum testimonium pronavarchi, ambulationes longas per vias angiportusque Nycterianas facere solebant – putares post septimanam, cum baronessa T. “Lari” morata est, canem mente chartam geographicam oppidi clare pictam possidere.  
Ergone Sosopolin tramine vectus est Fabricius? At in metropoli tam magna difficile erit eum invenire. Sed... quomodo in tramine de loro ac collari se liberavit, nam utrumque manui nautae relictum est?
- Deversoriumne – rogavi pronavarchum – via recta e statione ferriviaria petisti?
- Ita – respondit citissime. Ac... vehentissime. Nimis cito ac nimis vehementer, ut id verum esse crederem. Intuens ita oculos nautae diu tacebam.
- Re vera... – confessus est – via fortasse non omnino... rectissima.
- Hem...?
- Tabernam visitavi, ubi vinum ab ipsis factum ac sapidissimum praebent.
- “Apud Gryphitas”?
- Ita. Tu quoque eorum vinum amas?
Ergo telephonandi mihi erant “Grypihtae”. Nox iam erat, sed tabernae potatoriae quoque noctu operantur – telefonavi ac rogavi num meminissent visitationis pronavarchi.
- Ita, meminimus – respondit vox cauponae. – Canicula illa miserrima comitatus advenit. Ambo quoque tabernam nostram reliquerunt directionem deversorii petentes. 
Mulier certe de rapina Fabricii audiverat.
Hem, mecum meditabar, si directionem deversorii petiverunt, cur, hercle, tantum unus huc pervenit?
- Post „Gryphitas” aliquo in loco mansisti? – rogavi nautam, automatice poculum vino nigro replens. – Noli mentiri, quaeso!
- Veritatem verissimam tibi dico! – respondit poculum statim exsiccans. – De “Gryphitis” via rectissima huc reversi sumus... Id est, ego reversus sum. Admitto, volui et “Sub rosa” vinum gustavi, sed, primo, hora iam erat sera ac nolui baronessam propter me stomachari. Secundo, cum praeterito tempore “Subrosanis” adfui, vappam mihi dederunt. Praeterivi ergo hac vice locum eorum deversorium recte petendo.
Mente pinxi viam e “Gryphitis”, iuxta popinam “Sub rosa”, usque “Larum”. Omne compitum, omnem aedem. Non est via tam longa...
Et... statim intellexi! Eureka!  
- Canem puto – dixi – adhuc vivum esse. Degentem septingentis plus minusve passibus a loco nostro.
Pronavarchus intuitus est me suspiciose.
- Iocumne dicis, adulescentule?
- Minime.
Noveram Nycteriam fortasse magis quam urbem meam patriam – hic enim unoquoque anno a pueritia tempus aestivale cum matre trivi (pater semper negotiis aliquo alio loco aderat). Cum aliis pueris tum Sosopolitanis cum localibus solebamus omnem oppidi angulum lustrare. Scivi ergo adesse Nycteriae duo sola loca, quae olfactum caninum fallerent possent ita ut iter ad deversorium canis pergere posset. Aut fortasse non tam olfactum, quam ipsam voluntatem domum revertendi. Aut utrumque. Haec loca erant: portus piscem redolens (sed illuc pronavarchus ferali die Lunae non ivit) atque laniena redolens carnem. Quae laniena in media via posita erat inter “Gryphitas” et “Subrosanos”.
Post decem minutas Fabricium vivum validumque, opaco lumine lampadis viariae illustratum, invenimus in hortulo parum culto aedibus lanienae addito, os magnum – se fere maius – in pace corrodentem.    
Ut mox didicimus, canis in casula lanienae adposita noctibus praeteritis mansit, ubi custos aedium cubile ei e pannis veteribus constravit. Qui vir senex ephemerides non legens nescivit totum fere oppidum caniculam a raptoribus raptam quaerere. Biocolytas, qui num canem vidisset praeterundo hunc locum fortasse rogabant (nam omnia loca oppidi perscrutati sunt), gestu manus tantum ac vultu hilari salutavit, nam... homo surdus erat scopuli instar[1].
Quomodo autem collaris amplexum Fabricius laxare valuit, titubante pronavarcho nihil huius rei sentiente? At, sunt fortasse Yorkiani magis ingeniosi, quam putarent hi, qui vident in iis tantum ludibrium muliebre.



[1] Ita fortasse Romani dicerent, nam hi surditatem in maris litus mirum in modum ponunt; cfr. “surdas clamare ad undas” (Ov. A. A. 1,531), “tuas lacrimas litora surda bibent” (Prop. 4[5], 11, 6), “scopulis surdior” (Hor. C. 3, 7, 21), “saxa surdiora navitis" (Hor. Epod. 17, 54). Poloni autem: surdus ut caudex (głuchy jak pień), Angli: surdus ut palus (deaf as a post).

Russi e Syria revocandi?

In castris militum Russorum ad Laodiceam ad mare (Arabice Latakia) praeses Russorum Vladimir Putin dixit milites hic degentes in domos mox revocatum iri, nam bellum contra "maxime effeciosum gregem terroristarum" [videlicet ISIS, sive Civitas Islamica] victoriose confectum est.
Verisilimiter tamen non omnes Russi domum repetent, nam ipsa castra ad Laodiceam sunt Russis a praeside Syrorum Bashir al-Assad pacto data in 49 annos, sicut et proximus eis portus classiarius.
Sine dubio Russi nolunt se facile privatum iri propugnaculo sui Mediterraneo.    

Mutatio rerum in Arabia Saudiana

Post 35 annos prohibitionis, a novo anno licebit civibus Saudis cinematea* adire ut pelliculas spectent. (Incertum tamen manet, utrum mulieribus haec licentia quoque data sit - verisimiliter alia loca cinematographica iis, alia viris praebebuntur.)
Annus 2017 (islamica numeratione: 1438/1439 post Hegiram) testis erat verae mutationis morum in regno Saudiano. Primum, mulieribus licitum est automobilia gubernare. Secundum, feminis apertae sunt portae trium in hac civitate stadiorum ut spectacula athletica vivis oculis aspiciant. Nunc cinematea omnibus restituta...
Labiturne ultimum propugnaculum ultraconservatisimi islamici?
* 'cinemateum' est propositum Nicolai Gross pro quod Anglice 'cinema'

"Detectoris Vaccae" pars prima nugis purgata

Purgavi, carissimi lectores, partem primam meditatione nugatoria de methodo deductionis, nam... ommnino erronea erat. Insuper nonnullas res parvas addidi. Ecce initio fabulae emendata:
Nomen mihi est Vacca. Iacobellus Vacca. Detector[1] sum privatus, aenigmata criminum instans, mandante homine hoc aut illo. Saepissime mandant mulieres, ne solum quidem investigationes maritorum infidelium - talia abominor, neque accipio. Mulieres, puto, crebrius quam viri veritatem noscere cupiunt. Nam pati amant. Veritas enim saepissime dolorem sibi curiosis adportat. (Scio Christum aliter de hac re[2], sed quid faciam? Ita sentio.) De mulieribus autem meoque cum istis cruciatu aliis in locis[3].
Ut vir provectae aetatis rude donatus[4] sum, sed, primo, pecunia emeritaria, quam mihi improvidenter comparavi paucissima est – non putavi enim tam longe me victurum. Secundo... detectores, praesertim privati, re vera numquam otio fruantur. Nisi in sepulchro fortasse. Crimina investigare est ceterum quasi alea – semel cum luseris, semper ludebis.
Ita hodie septuagenarius porro res investigo, fortasse non tam crebras ut olim solebam, sed aeque cum acri animo.
Vacca cognomen est, non nomen verum, sed adhaesit bene – multi putant id meum nomen gentile. A collegis in ludo id accepi. Ob tarditatem mentis. Quasi cogitam tam diu quam vacca cibum ruminans. Bene, sit illis! Fortasse cogito lente, sed sine dubio funditus – cavete mihi male optantes! Iam potius vacca fiam, quam cerebrosus quidam, qui celerrime at negligenter res tangat.
Certe aderant et ante me detectores tardae ut ita dicam mentis, sicut ille televisorius Colombo. Hic tamen magis se esse tardum simulavit quam re vera fuit, dum ego, econtra, re vera sum tardus, licet interdum simulam me celerem esse – ita bene, ut nonnulli credant. Damni huius evidentis bene scius, particeps non fio rerum, ubi mens celera maximi sit momenti – exempli gratia autocineta non duco, nisi re vera coactus. (Tunc infortunia viaria facio, deo gratia nemine adhuc in iis mortuo!)
Res fortasse lentius sed cautius intuens, conspicere plura solebam quam alii citissime ad sibi destinata currentes. Ita iam ut puer haud pauca sciebam de vita, etiam vita secreta, adultorum circum me viventium. Etiam res, quas scire fortasse nolebam. De divortionibus parentium collegarum meorum in ludo scivi interdum prius quam collegae ipsi, nisi fortasse prius quam parentes ipsi. Crux mea generaliter erat (et usque nunc manet) scientia rerum, quam minime poscebam. Factis ita stantibus nimirum crimina solvere coepi – mihi id facilius ad faciendum erat quam alipedibus.     
Tarda mente praeditus quomodo detector factus sim, fortasse rogabitis. Respondebo: fortuito. Ut omnia alia, obtulit hanc mihi professionem fors caeca.  Ut adulescens sociopatha magis quam cum collegis pila in campo ludere amabam legere libros, etiam fabulas detectivas, ubi interdum coniectare valui perpetratorem antequam scriptor fortasse me eum scire vellet.



[1] Detector - Anglice detective. Qui scilicet criminum vertitatem detegit.
[2] “Veritas liberabit vos.” Joh. 8:32.
[3] Nihil contra mulieres auctor habet – econtra, mulieres amat. Sed verum est Vaccae numquam contigit ullam feminam uxorem ducere. Neque ulli contigit eum in catenas matrimoniales proicere. At vir septuagenarius iam est...
[4] Rude donatus – Anglice retired. Ob morem gladiatores veteres, postquam officia expleverunt, rudibus donare, quibus pugnas com collegis exercere solebant. Etiam: rudiarius. 

niedziela, 10 grudnia 2017

Opinio de somnis

Somnus sensu oeconomico omnino caret: dormienti nihil vendere potes - docet doctissime Paulina Wilk, diurnaria Polona.

sobota, 9 grudnia 2017

"Detector Vacca" - pars 7

VII. Hora quarta cum quadrante (ut vult pronavarchus) aut paulo post (nam scimus senescentes nautas visitare “materteras” aliquantulum longius exspectato) lupus noster marinus tramine repetivit Nycteriam. De tramine tamen descendit solus an cum cane?
- Aderat tibi Fabricius in statione? – rogavi.
- Ut verum tibi dicam, non memini – respondit pronavarchus. – Aderat certe... lorum.
Timui primum canem in tramine amissum esse: Nycteriae una cum nauta non descendisse, sed porro Sosopolin petivisse (fortasse ob insitam Yorkianis cupiditatem orbis terrarum visitandi). Nam, si aliter res sese haberent – id est canem Nycteriae de tramine descendisse atque hic demum amissum esse – cur ipse deversorium Fabricius non inveniret? Oppidum non esse tam magnum ac canis quisque iter unius chiliometri aut paulo plus certe discere valeret, prasertim cum cotidie fere, secundum testimonium pronavarchi, ambulationes longas per vias angiportusque Nycterianas facere solebant – putares post septimanam, cum baronessa T. “Lari” morata est, canem mente chartam geographicam oppidi clare pictam possidere.  
Ergo Sosopolin tramine vectus est Fabricius? At in metropoli tam magna difficile erit eum invenire. Sed... quomodo in tramine de loro ac collari se liberavit, nam utrumque manui nautae relictum est?
- Deversorium – rogavi pronavarchum – via recta e statione ferriviaria petisti?
- Ita – respondit citissime. Ac... vehentissime. Nimis cito ac nimis vehementer, ut crederem. Intuitus ita aciem in oculos nautae diu tacebam.
- Re vera... – confessus est – via fortasse non omnino... rectissima.
- Hem...?
- Tabernam visitavi, ubi vinum ab ipsis factum ac sapidissimum praebent.
- “Apud Gryphitas”?
- Ita. Tu quoque eorum vinum amas?
Ergo telephonandi mihi erant “Grypihtae”. Nox iam erat, sed tabernae potatoriae immo nocte operantur – telefonavi ac rogavi utrum meminissent visitationis pronavarchi.
- Ita, meminimus – respondit vox cauponae. – Canicula illa miserrima comitatus advenit. Ambo quoque tabernam nostram reliquerunt directionem deversorii petentes.  
Mulier certe de raptura Fabricii audiverat.
Hem, mecum meditabar, si directionem deversorii petiverunt, cur, hercle, tantum unus huc pervenit?
- Post „Gryphitas” aliquo in loco mansisti? – rogavi nautam, automatice poculum vino nigro replens. – Noli mentiri, quaeso!
- Veritatem verissimam tibi dico! – respondit poculum statim esiccans. – De “Gryphitis” via rectissima huc reverti sumus... Id est, ego revertus sum. Admitto, volui et “Sub rosa” vinum gustavi, sed, primo, hora iam erat sera ac nolui baronessam ob mei causam stomachari. Secundo, cum praeterito tempore “Subrosanis” adfui, vappam mihi dederunt. Praeterivi ergo hac vice locum eorum deversorium recte petendo.
Mente pinxi viam e “Gryphitis”, iuxta popinam “Sub rosa”, usque “Larum”. Omne compitum, omnem aedem. Non est via tam longa...
Et... statim intellexi! Eureka!  
- Canem puto – dixi – adhuc vivum esse. Degentem septingentis plus minusve passibus a loco nostro.
Pronavarchus intuitus est me suspiciose.
- Iocumne dicis, adulescentule?
- Minime.
Noveram Nycteriam fortasse magis quam urbem meam patriam – hic enim unoquoque anno a pueritia tempus aestivale cum matre trivi (pater semper negotiis aliquo alio loco aderat). Cum aliis pueris tum Sosopolitanis cum localibus solebamus omnem oppidi angulum lustrare. Scivi ergo adesse Nycteriae duo sola loca, quae olfactum caninum fallerent ita ne iter ad deversorium canis pergere posset. Aut fortasse non tam olfactum, quam ipsam voluntatem domum revertendi. Aut utrumque. Haec loca erant: portus piscem redolens (sed illuc pronavarchus ferali die Lunae non ivit) atque laniena redolens carnem. Quae laniena in media via posita erat inter “Gryphitas” et “Subrosanos”.
Post decem minutas Fabricium vivum validumque, opaco lumine lampadis viariae illustratum, invenimus in hortulo parum culto aedibus lanienae addito, os magnum – se fere maius – in pace corrodentem.    
Ut mox didicimus, canis in casula lanienae adposita noctibus praeteritis mansit, ubi custos aedium cubile ei e pannis veteribus constravit. Qui vir senex ephemerides non legens nescivit totum fere oppidum caniculam a raptoribus raptam quaerere. Biocolytas, qui utrum canem vidisset praeterundo hunc locum fortasse rogabant (nam omnia loca oppidi perscrutati sunt), gestu manus tantum ac vultu hilari salutavit, nam... homo surdus erat scopuli instar[1].
Quomodo autem collaris amplexum Fabricius laxare valuit, titubante pronavarcho nihil huius rei sentiente? At, sunt fortasse Yorkiani magis ingeniosi, quam putarent hi, qui vident in iis tantum ludibrium muliebre.



[1] Ita fortasse Romani dicerent, nam hi surditatem in maris litus mirum in modum ponunt; cfr. “surdas clamare ad undas” (Ov. A. A. 1,531), “tuas lacrimas litora surda bibent” (Prop. 4[5], 11, 6), “scopulis surdior” (Hor. C. 3, 7, 21), “saxa surdiora navitis" (Hor. Epod. 17, 54). Poloni autem: surdus ut caudex (głuchy jak pień), Angli: surdus ut palus (deaf as a post).

Detector Maciejewski et vaccae, quae veritatem produnt

Nomen Vaccae cum personae detectoris a me creati dedi, putavi id solum ad tarditatem mentis eius spectare. Nunc tamen aliquid aliud in memoriam revenit...
Cum ante 6-7 annos munus mihi investigatoris erat in agentura speculatoria oeconomica domini N., habuimus ibi "detectorem verum", nomine, ni fallor, Maciejewski (sine dubio fallor, sed nuncupetur iam ita), qui ut solus nostrum (quoad scio) pistolium secum portabat atque rebus aderat vero criminalibus (ubi, scilicet, sanguis fluere interdum solebat). Nos ceteri, plerumque olim-diurnarii, sola documenta studebamus, Maciejewski autem in situ criminibus instabat.
Non magna societas (pro dolor!) mihi cum eo erat (homo fuit, ut ita dicam, sui-retentus), sed semel occasio mihi erat cum detectore verba longius facere, nam in cena sollemni ob 50 annos expletos vitae domini N. ad eandem mensam ego et Maciejewski cum uxore sedebamus. (Tunc mihi adhuc vinum bibere licuit.)
De quibus rebus locuti simus, non bene memini. Praeter unam. Rogavi, utrum umquam in labore suo cladem accepisset, i.e. ab homine a se clam investigato recognitus esset. Respondit ita, semel, tempore cum possessorem quendam praedii boarii investigabat, at, ut praedium id iniret, simulavit se esse emptorem vaccarum. Mendacium tamen statim se manifestavit, postquam rogatus de aliqua re technica a praedii possessore condufisset Maciejewski vaccas "lactarias" cum "carnariis", i.e. quae aluntur aut ad lac, aut ad carnem habendam, nam hae et illae non eaedem sunt (quod factum multis, etiam mihi, tam evidens detector noster, mirum in modum, nescivit). Possessor praedii ita dixit Maciejewski "citum vale", portam domus "hospiti" monstrans.
Nonne unde fortasse nomen Vaccae detectori meo? At, si ita... lactarius an carnarius est? Certe carnarius, carnificinas investigat.

Hypericum

Decoctum hyperici perforati heri bibere coepi, sperans eam herbam effectum contra nimiam animi anxietatem mecum habituram.
Id facere persuasus sum non a saga, sed professtrice artis botanicae, quem percontatus modo sum, nam symbolam de historia usu herbarum scribo. (Diurnarius sum actorum menstruorum "Culina", licet ipse nil praeter ova coquere sciam.)
Hypericum curat imprimis digestionem, sed quoque depressionem (parvam) animi sinatque homini omnia in meliorem partem interpretari, i.e. magis "optimistice" futura exspectare.
Nam dixi dominae professtrici, si vitam meam aliquo medicimine possem 10-15% "laxatiorem" reddere, felix fierem. Respondit hyperico fortasse me uti debere, magis quam melissa, quae habet generalem effectum (res perplexas ad tempus) lenientem. Hypericum lentius (non "ad hoc") operatur, sed longiorem effectum habeat.
Videbimus. Pro nunc bibo duo pocula decocti hyperici tempore pomeridiano, post quinque pocula caffeae matutinae (quibus anxietas animi certe crescit, sed quid faciam?... addictus usui caffeae maxime sum). Ut gustum meliorem potio habeat (licet non tam male solum hypericum sapiat), addo potioni florem sambuci nigrae (una pars ad unam); tilia quoque similem effectum habere dicitur, sed nondum eam adhibere conatus sum - heri, ut dixi, res tota coepit.      

De Deo quem timeamus (explanatio etymologica)

Senescens magis magisque fidem in sensum priscum (etymologicum) vocabulorum pono. Ita Deus Slavorum (Bóg) deus est, quia... dives (bogaty), qui sc. habet multum frumenti (zboże). Ob sui divitias est maximi in gente nostra ponderis, maximeque valet. Omnes eum ut divitissimum "civem" nostrum aestimamus ac potestatem eius timemus.
Fortasse aliae gentes habent meo divitiores deos, sed non mea res est ultra fines gentis meae spectare - ne ob nimietatem rerum alienatione mentis laboram; aliquid simile "Daodejing" docet.
Sed certe ut iuvenis putabam aliter. Ceterum, si ultra finem regionis meae non spectassem, ipsum "Daodejing" numquam legissem.
Ergo quis recte putat: iuvenis an senex? Nemo. Mundus erat, est atque erit controversia plenus. Et ob hanc rem est pulcher. Nil delectat tantopere quam aenigma.

Emendatio "Patris nostri"?

Lego in ephemeridibus papam Franciscum velle phrasin "et ne nos inducas in tentationem" mutatum iri verbis "et ne sinas nos tentatione falli" (vel quid simile). Credit enim partem hanc male interpretatam esse, aliumque sensum in evangeliis (Math., Luc.) habuisse. Quasi non possit Deus tam crudelis esse ut ipse nos in tentationem ducat.
Mihi tamen magis placet Deus quem timeam, quam qui omnes amet omniaque ignoscet. Mundus sola bonitate plena pertaediosus mihi videtur. Ceterum maiorem fidem habeo in educationem per baculum, quam per carotas. Ipse ut puer solas carotas habueram at res - ut videtis - non bene evenit. Fortasse erro. Fortasse Franciscus errat. (Fortasse Deus errat?)  

czwartek, 7 grudnia 2017

Enucleatio, quae hodie, cum cane stipatus ambulabam, mentem meam invasit

"Temporis lapsu November fit December. Rarissime vice versa".

"Detector Vacca" - pars 6 mendo horribili purgata

Novum poculum nautae implendo rogavi ut narraret omnia, quae eo ferali die evenerint, sicut ea memoria teneret, incipiens ab ipso mane.
- Hem... hem... – balbutire potius quam loqui coepit, sed, haustu vini adiuvante, verba invenit, quibus casus omnes huius diei sat clare depingeret. Ita in chartula indicem huius diei rerum a nauta factarum ordine horarum septem punctis scripsi:
I. Hora octava matutina. Ad tonsorem, ut mos ei est diebus Lunae, pronavarchus ivit, nam ipse ob manus trementes barbam attondere nescit. At tremunt manus eius unoquoque die mane, antequam primum poculum vini albi sumat – quod more solito evenit saepissime meridie ipso (mane, ut diximus, ieiunat). Haec res tamen nullius est nobis momenti, nam evenerat prius quam canem a famula baronessae T. accepit.
II. Hora nona cum minutis decem. Canem a famula baronessae accepit.
III. Hora circiter decima. Pronavaruchus laophoro Sosopolim breviter petivit, ut testamentum apud notarium publicum relictum mutaret. (Citius Sosopolis a Nycteria ferrivia peti potest, sed pronavarchus non semper citissimis viis utitur.) Hoc facere solebat plus minusve bis per mensem, nam liberos non habens largiter amicis bona sua distribuisset – amici autem res sunt volubiles, correcturae testamenti ergo nunc et tunc necessariae. Haec tamen denuo nullius nobis sunt momenti, nam sine cane urbem petivit, Fabricio domi sua (i.e. pronavarchi) clauso (fortasse contra voluntatem baronessae T., quae vellet nautam totius diei spatio Fabricio in promptu adesse).
IV. Meridies. Pronavarchus, domum Sosopoli reductus, primum hoc die poculum temeti sumpsit. Meminit se statim post alterum poculum vacuefecisse ac manibus minime iam trementibus canem diu mulsisse. (Ergo canis nondum amissus tunc erat.)  
V. Hora pomeridiana prima. Prandium et sibi et cani domi sua dedit. (Canis baronessae enim ut homo ter per diem cibum edit.) Ambo cibos comederunt. Pronavarchus tertium et quartum huius diei poculum vacuefecit, cane eum id facientem caute intuente. (Ergo canis nondum amissus tunc erat.)   
VI. Hora tertia cum quadrante. Meridiatione bene usi, et pronavarchus et canis ad stationem ferriviam ambulaverunt, ut Calacarin tramine peterent. Ibi materteram nomine Carolina visitavit nauta noster occasione eius diei nominalis, ubi nonnulla pocula vini albi ambo vacuefecerunt. (Hoc narrationis momento monui pronavarchum diem sanctae Carolinae iam ante septimanam, Kalendis Iuliis, apud nos celebratum esse, hic tamen explanavit visitationem seram fuisse ob multum numerum negotiorum sibi faciendorum, quae negotia prohibuerunt eum ut prius consanguineam visitaret.) Aliquid mirum in hac fabulae parte latere suspicans, poposci ut me praesente materterae telephonaret rogaretque utrum illa meminerit nautam una cum cane domum sui reliquisse. Paululum infelix, nihilominus fecit pronavarchus quod ab eo petivi ac mox materteram et ego prope stans clare dicentem audivi, confirmantem nautam una cum cane tramen Nycteriam repetens eo die Lunae ascendisse – ipsa cum iis ad stationem ferriviae ivit (horam recte non meminerat, putabat circa quartam fuisse). Omnia ergo bene procedebant in diei feralis reconstructione, praeter fortasse quod vox materterae ad mulierem spectabat in summa quadraginta annos natam – videlicet lupus noster marinus, vir plus quam sexaginta annorum, societatem se multo iuveniorum “materterarum” amabat. Sed haec res non erat mihi qualiscumque momenti, praeter certe confirmationem canem Calacari amissum non esse.

"Detector Vacca" (6) - mendum horribile!

Certe non mulgebat canem pronavarchus, sed mulcebat eum. Di boni, quantum mendum horribile!
Gratias ago ingentes Thomae Ihnken Coloniensi pro emendatione.
Mox emendatam versionem lectoribus mittam.

"Detector Vacca" - pars 6

Novum poculum nautae implendo rogavi ut narraret omnia, quae eo ferali die evenerint, sicut ea memoria teneret, incipiens ab ipso mane.
- Hem... hem... – balbutire potius quam loqui coepit, sed, haustu vini adiuvante, verba invenit, quibus casus omnes huius diei sat clare depingeret. Ita in chartula indicem huius diei rerum a nauta factarum ordine horarum septem punctis scripsi:
I. Hora octava matutina. Ad tonsorem, ut mos ei est diebus Lunae, pronavarchus ivit, nam ipse ob manus trementes barbam attondere nescit. At tremunt manus eius unoquoque die mane, antequam primum poculum vini albi sumat – quod more solito evenit saepissime meridie ipso (mane, ut diximus, ieiunat). Haec res tamen nullius est nobis momenti, nam evenerat prius quam canem a famula baronessae T. accepit.
II. Hora nona cum minutis decem. Canem a famula baronessae accepit.
III. Hora circiter decima. Pronavaruchus laophoro Sosopolim breviter petivit, ut testamentum apud notarium publicum relictum mutaret. (Citius Sosopolis a Nycteria ferrivia peti potest, sed pronavarchus non semper citissimis viis utitur.) Hoc facere solebat plus minusve bis per mensem, nam liberos non habens largiter amicis bona sua distribuisset – amici autem res sunt volubiles, correcturae testamenti ergo nunc et tunc necessariae. Haec tamen denuo nullius nobis sunt momenti, nam sine cane urbem petivit, Fabricio domi sua (i.e. pronavarchi) clauso (fortasse contra voluntatem baronessae T., quae vellet nautam totius diei spatio Fabricio in promptu adesse).
IV. Meridies. Pronavarchus, domum Sosopoli reductus, primum hoc die poculum temeti sumpsit. Meminit se statim post alterum poculum vacuefecisse ac manibus minime iam trementibus canem diu mulgere. (Ergo canis nondum amissus tunc erat.)  
V. Hora pomeridiana prima. Prandium et sibi et cani domi sua dedit. (Canis baronessae enim ut homo ter per diem cibum edit.) Ambo cibos comederunt. Pronavarchus tertium et quartum huius diei poculum vacuefecit, cane eum id facientem caute intuente. (Ergo canis nondum amissus tunc erat.)   
VI. Hora tertia cum quadrante. Meridiatione bene usi, et pronavarchus et canis ad stationem ferriviam ambulaverunt, ut Calacarin tramine peterent. Ibi materteram nomine Carolina visitavit nauta noster occasione eius diei nominalis, ubi nonnulla pocula vini albi ambo vacuefecerunt. (Hoc narrationis momento monui pronavarchum diem sanctae Carolinae iam ante septimanam, Kalendis Iuliis, apud nos celebratum esse, hic tamen explanavit visitationem seram fuisse ob multum numerum negotiorum sibi faciendorum, quae negotia prohibuerunt eum ut prius consanguineam visitaret.) Aliquid mirum in hac fabulae parte latere suspicans, poposci ut me praesente materterae telephonaret rogaretque utrum illa meminerit nautam una cum cane domum sui reliquisse. Paululum infelix, nihilominus fecit pronavarchus quod ab eo petivi ac mox materteram et ego prope stans clare dicentem audivi, confirmantem nautam una cum cane tramen Nycteriam repetens eo die Lunae ascendisse – ipsa cum iis ad stationem ferriviae ivit (horam recte non meminerat, putabat circa quartam fuisse). Omnia ergo bene procedebant in diei feralis reconstructione, praeter fortasse quod vox materterae ad mulierem spectabat in summa quadraginta annos natam – videlicet lupus noster marinus, vir plus quam sexaginta annorum, societatem se multo iuveniorum “materterarum” amabat. Sed haec res non erat mihi qualiscumque momenti, praeter certe confirmationem canem Calacari amissum non esse.

środa, 6 grudnia 2017

"Detector Vacca" - pars 5

Mihi res tota statim mira visa est. Cur? Primo, pronavarchum dicere se materia soporifera sopitum, at quadrante horae postea iam cito ad baronessam currit. Non magnam scientiam tunc – nondum studia mea medica susciperem – habui materiarum soporiferarum, scivi tamen substantias, quas collegae mei in lyceo adhibere solebant ad puellas stuprandas, reddere victimas alte dormientes spatio 4-5 horarum ac postea quoque nihil rerum ante ipsam sopitionem evenientium memoria tenentes, at nauta ad punctum retulit omnia, quae passus esset, praeter fortasse facies formamque raptorum, quarum non clare meminerat. Sed fortasse, putavi, cerebrum lupi marini tam robustum esse, ne materiae quidem soporiferae eam laxare – praeter somniculum quadrantis horae partis - valerent.
Secundo... Numquam antea videram pronavarchum potionem limonatam ducentem. Memini eum dicere se ob timorem bacteriorum bibere tantum alcoholia, ceterum secundum colorem caeli: meridie, cum bibere incipiat (mane ieiunat), necnon pomeridiano tempore vinum album, vespere ac noctu nigrum. (Cum classi militari adfuerat, rhomium Iamaicum et nihil aliud biberat, nunc autem, provectiori aetate tactus, magis sanitatem se curare decrevit, at omnes scimus vinum effectum salubre corpori animaeque affert. Legit pronavarchus aliquo in loco unum poculum vini per diem addere homini sex novos annos vitae necnon gaudens conclamavit: “Vivam ergo porro sexaginta sex annos!”, nam undecim in summa intermedia pocula perdius et pernox sumere solebat.) Fortasse tamen – mecum meditabar – cum apud baronessam munere custodis canis fungeretur, mores mutavit ac bibit nunc pronavarchus nil praeter limonatas? Mirum, sed fieri potest.
Perendie tamen a praeconio divulgato vespere, sc. die Iovis, vidi pronavarchum nostrum in caupona “Lari” bibere potiones minime limonatas manibus aliquantulum trementibus, verisimiliter ob anxietatem animi specialem. In sella alta prope mensam communem – id est iuxta me – capite demisso sedebat, ad seipsum murmurans, si bene auscultavi, plus minusve talia: Eveniunt male male coepta..., O quae mutatio rerum...!, Qualis barba, talis arba[1]..., Sed ubi gentium...?
Praeter nos nemo tunc cauponae aderat. Poculum nautae cito esiccatum vino novo implevi. Ac mox altero. Ac deinde tertio. Tunc rogavi, quid re vera cum cane eo die ferali esset factum.
Sustulit lumina ut me recte intueretur. Primum quasi voluit omnia negare, deinde manum agitavit gestu deditionis.
- Perditus homo sum utique! – murmuravit, acie oculorum denuo  in mensam infixa.
Inter nova pocula confessus mihi est – rogans ne alios huius rei certiores facerem, quod modo nunc, post tot annos, ipso pronavarcho mortuo, facere contra voluntatem eius audeo – se die Lunae, statu animi paululum fortasse subebrio, canem aliquo in loco amisisse. Cuius rei certior factus demum est hora sexta cum dimidia vespertina, cum in deversorii aula, quo advenit, ut Fabricium famulae baronessae more solito redderet, in speculo magno iuxta anabathrum posito seipsum conspexit stantem ibi cum loro canis de manu pendente, sed... sine cane in altero lori fine! Et ob timorem irae baronessae T. fabulam de raptoribus iuvenibus sese sopientibus statim mente finxit.
- Mentitus sum – flendo coram me admittebat – et erga baronessam, et erga vigiles publicos! Scelus sceleratissimum! O, me inhonestum, hominem vilissimum, indignum ut terra me portet!



[1] Arba – est vox nihil significans, nisi fortasse apud Hebraeos, ubi significat ‘quattuor’.

wtorek, 5 grudnia 2017

"Detector Vacca" - pars 4

Subito fata linguis garrionum dederunt rem novam atque incredibilem tractandam: abductionem canis Yorkiani[1] baronessae T., quae hospes spectabilis unoquoque anno mense Augusto erat deversorii nostri. Bis vel ter ipsa, Yorkiano stipata, cauponam diebus modo praeteritis visitavit – omnes ergo picturam Fabricii (nomen id cani fuit) memoriae bene inscriptam habuimus.
Baronessa mulier erat non iam iuvenis, sed adhuc omnino formosa, ambulans eminenter, ut hominibus sui classis ambulare decet. Bene vestita – diceres non mulierem cauponam sed navem celebrem plenis velis portum regium intrare – ac moribus vero aristocraticis praedita. Negotiatores[2] quibuscum negotia habebat, nuncupabant eam “dominam ferream”, sed nobis, deversorii operariis, praebebat plus cordis. Cum poculum menthae piperitae frigidae[3] in mensam ei adportabam, arridebat leniter oculis semi-tristibus, quasi dicere oculi vellent: Putatis baronessae vitam suavissimam esse? Quantopere erratis! At nunc nova baronessae cura: canis tam sibi amatus abductus!  
Die postero, id est Martis, mane, cum visitor rarissimus cauponam intrabat, legi in actis diurnis “Prodromus Nycterianus”, quae ad usum hospitum in mensa iacentia tenebamus, praeconium speciale a baronessa T. datum: Raptores, estote humanitate praediti: reddite mihi canem, quem tantopere amo! Pecuniam vobis dabo haud parvam. A ianitore Beniamino, qui ob munus suum omnes res intueatur ac multa audiat, didici raptores praeterito die aggressos strategemate nobis omnibus notum veterem pronavarchum[4], qui a nonnullis iam annis canem Yorkianum baronessae T., cum Nycteriae aderant, curabat temporibus, cum ipsa baronessa ob negotia aut oblectamenta specialia (ut e.gr. iter navi velifera celerrima) canem secum adportare nequiret. Pronavarchus – olim oliorum lupus verus marinus – nunc rude ac plenissima barba alba donatus, pecuniam additivam similibus operis merebat. Raptores – par iuvenum – simulantes se velle tam pulchrum canem mulcere, ad mensam assederunt, ubi nauta noster potionem limonatam ducebat. Deinde, pronavarcho ad temporis momentum aliquid circa canem curante necnon caput ad Fabricium inclinante, poculo nautae addiderunt substantiam soporiferam. Deinde, in sella dulce accumbans, pronavarchus post quadrantem horae partem subito experrectus horroris certior factus est: canem abductum esse! Solum lorum canis sibi remansit, nam etiam sopitus lorum sibi de manu, digitis in pugnum artatis, abducere non sivit – raptores debuerunt amplexum collaris laxare.
Tunc statim ad baronessam pronavarchus cucurrit, ubi flens ei facta, ut fuerant, retulit. Biocolytae ad locum arcessiti umeros concusserunt (“Canis nobis sit quaerendus, cum homines abducuntur?”), sed post nonnulla telephona quae baronessa ad sui amicos in magistratu fecit rem cautissime sequi coeperunt, suos ad perscrutandum omnem angiportum mittentes. Frustra tamen: canis sine vestigiis evanuit.
Praeconio in “Prodromo” divulgato, dies et alter transierunt at nemo raptorum baronessam de lytro appropinquavit. Tunc hospites cauponam intrantes de nulla alia re quam cane Yorkiano loqui coeperunt, varissimas solutiones rei praebentes, ut: 1) canem a domino Y.[5], olim amante baronessae, raptum, quem illa frigido corde praeterito anno reliquerat – erat ergo quasi ultio abiectionis: canis certe iam mortuus est ac mox baronessa fasciculum cursu publico accipiet cum partibus corporis eius; 2) Fabricium a Vietnamensibus abductum, qui canes comedunt - habebamus enim Sosopoli coloniam haud parvam Vietnamensium, quorum multi, coqui exquisiti, cauponas tenebant, cibos suos varios parvo pretio incolis urbis praebentes, numqam tamen caninam; 3) canem re vera non canem fuisse sed robotorem, quem Iapones, mafia Siculorum mandante, fabricati sunt, ut vitam ac negotia baronessae – nam fuit heres fortunae haud parvae ac negotiatrix alicuius in civitate ponderis - exploraret duobus microcameris oculis instructis. Et ita porro.  




[1] Fortasse Latinius: canis Eboracianus.
[2] Negotiator – Anglice businessman.
[3] Pepermint frappé.
[4] Pronavarchus – Anglice boatswain.
[5] Dominus Y. fuit in nostra regione necnon tota civitate notus negotiator industriae ferrariae. Insuper gubernator clarus bolidum Formulae Primae, qui post nonnullos annos in cursura F1 infortunio mortuus est. 

Cum duo faciunt (non) idem

Bartholomaeus, amicus meus atque olim minister rerum internarum Poloniae [tales quoque in gremio amicorum habeo], dixit ad cuidam - sub rosa, sed res publice divulgata deinde est - plus minusque talia: Nescio, quo pacto Res Publica 40 fere milionum incolumis maneat, cum omnes volunt aliam rem, perguntque aliam. Deest plane iis omnibus quaedam iunctio centralis, at... in fine idem omnes faciunt, machina fungitur. Mirum.
Fortasse nonnulla a me addidi, sed rem huius sensus [Latinius fortasse: eiusdem significationis?] dixit.  

poniedziałek, 4 grudnia 2017

Sanctae Luciae adventus

Hodie diem habemus sanctae Barbarae, patronae fossorum. Ego tamen - horrore brumali iam laborans - exspecto quam citissimum adventum sanctae Luciae (13 Decembris), a quo die Sueci dicunt "lumen novi anni" primum conspici posse. Putavi id re vera ignem aurorae borealis esse, nisi nugas Suecorum ebrietate pronorum, nam, ut scimus omnes e schola, "lumen novi anni" hemisphaera boreali crescere demum a die 21/22 m. Dec. Sed erravi. In fastis enim horas ortus occasuque Solis examinando invenio a die plus minusve sanctae Luciae Solem "stare", unde certe nomen "solstitii" (hiemalis), ac stare ita usque ipsum diem Novi Anni, cum crescere "pede certo" incipiat dies (quasi spatio 13 XII usque 1 I nesciat tempus qua directione sibi sit eundum - inde fortase nobis insitus horror cosmologicus tenebras lumen victuras). Ceterum, si tantum horas occasus Solis spectamus - "solstitio" incipit iam die 10 XII (sanctae Iuliae), numquam enim postea nox citius solito venit.
Inspiciamus rem in tabella, horis orientis et occidentis Solis Varsoviae Polonorum:
9 XII (Leocadia), ortus: 7:32, occasus: 15:24, luminis duratio: 7 h. 52 m.
10 XII (Iulia), ortus: 7:34, occasus: 15:23, luminis duratio: 7 h. 49 m.
11 XII (Damasius), ortus: 7:35, occasus: 15:23, luminis duratio: 7 h. 48 m. 
12 XII (Dagmara), ortus: 7:36, occasus: 15:23, luminis duratio: 7 h. 47 m. 
13 XII (Lucia), ortus: 7:37, occasus: 15:23, luminis duratio: 7 h. 46 m. 
14 XII (Iohannes), ortus: 7:38, occasus: 15:23, luminis duratio: 7 h. 45 m.
15 XII (Nina), ortus: 7:39, occasus: 15:23, luminis duratio: 7 h. 44 m.
16 XII (Albinus), ortus: 7:39, occasus: 15:23, luminis duratio: 7 h. 44 m.
17 XII (Olimpia), ortus: 7:40, occasus: 15:24, luminis duratio: 7 h. 44 m.
18 XII (Gratianus), ortus: 7:41, occasus: 15:24, luminis duratio: 7 h. 43 m.
19 XII (Gabriela), ortus: 7:42, occasus: 15:24, luminis duratio: 7 h. 42 m. 
20 XII (Dominica), ortus: 7:42, occasus: 15:25, luminis duratio: 7 h. 43 m. 
21 XII (Thomas), ortus: 7:43, occasus: 15:25, luminis duratio: 7 h. 42 m.
22 XII (Zeno), ortus: 7:43, occasus: 15:25, luminis duratio: 7 h. 42 m. 
23 XII (Victoria), ortus: 7:44, occasus: 15:26, luminis duratio: 7 h. 42 m. 
24 XII (Adam & Eva), ortus: 7:44, occasus: 15:27, luminis duratio: 7 h. 43 m. 
25 XII (Anastasia), ortus: 7:45, occasus: 15:27, luminis duratio: 7 h. 42 m. 
26 XII (Stephanus), ortus: 7:45, occasus: 15:28, luminis duratio: 7 h. 43 m. 
27 XII (Iohannes), ortus: 7:45, occasus: 15:29, luminis duratio: 7 h. 44 m. 
28 XII (Antonius), ortus: 7:45, occasus: 15:30, luminis duratio: 7 h. 45 m. 
29 XII (David), ortus: 7:45, occasus: 15:31, luminis duratio: 7 h. 46 m. 
30 XII (Eugenius), ortus: 7:45, occasus: 15:31, luminis duratio: 7 h. 46 m. 
31 XII (Silvester), ortus: 7:45, occasus: 15:32, luminis duratio: 7 h. 47 m.
1 I (Novus Annus), ortus: 7:45, occasus: 15:34, luminis duratio: 7 h. 49 m.
Non fallunt(ur) ergo Sueci (tam magnopere), novum lumen a die sanctae Luciae videntes. 

"Detector Vacca" - partes 1, 2, 3 emendatae

Ob benignitatem Eduardi Minnesotani habemus versionem erroribus emendatam trium partium fabulae, quas adhuc divulgavi. Ecce fabula "purificata", nonnullis etiam parvis elementis novis a me additis: 
Detector Vacca criminibus instat
Nomen mihi est Vacca. Iacobellus Vacca. Detector[1] sum privatus, aenigmata criminum instans, mandante homine hoc aut illo. Saepissime mandant mulieres, ne solum quidem investigationes maritorum infidelium - talia abominor, neque accipio. Mulieres, puto, saepius quam viri veritatem noscere cupiunt. Nam pati amant. De mulieribus tamen meoque cum istis cruciatu aliis in locis.
Ut vir provectae aetatis rude donatus[2] sum, sed, primo, pecunia emeritaria, quam mihi improvidenter comparavi paucissima est – non putavi enim tam longe me victurum. Secundo... detectores, praesertim privati, re vera numquam otio fruantur. Nisi in sepulchro fortasse. Crimina investigare est ceterum quasi alea – semel cum luseris, semper ludebis.
Ita hodie septuagenarius porro res investigo, fortasse non tam crebras ut olim solebam, sed aeque cum acri animo.
Vacca cognomen est, non nomen verum, sed adhaesit bene – multi putant id meum nomen gentile. A collegis in ludo id accepi. Ob tarditatem mentis. Quasi cogitam tam diu quam vacca cibum ruminans. Bene, sit illis! Fortasse cogito lente, sed sine dubio funditus – cavete mihi male optantes! Iam potius vacca fiam, quam cerebrosus quidam, qui celerrime at negligenter res tangat.
Certe aderant et ante me detectores tardae ut ita dicam mentis, sicut ille televisorius Colombo. Hic tamen magis se esse tardum simulavit quam re vera fuit, dum ego, econtra, re vera sum tardus, licet interdum simulam me celerem esse – ita bene, ut nonnulli credant. Damni huius evidentis bene scius, particeps non fio rerum, ubi mens celera maximi sit momenti – exempli gratia autocineta non duco, nisi re vera coactus. (Tunc infortunia viaria facio, deo gratia nemine adhuc ob hanc rem mortuo!)
Res fortasse lentius sed cautius intuens, conspicere plura solebam quam alii citissime ad sibi destinata currentes. Ita iam ut puer haud pauca sciebam de vita, etiam vita secreta, adultorum circum me viventium. Etiam res, quas scire fortasse nolebam. De divortionibus parentium collegarum meorum in ludo scivi interdum prius quam collegae ipsi, nisi fortasse prius quam parentes ipsi. Crux mea generaliter erat (et usque nunc manet) scientia rerum, quam minime poscebam. Factis ita stantibus nimirum crimina solvere coepi – mihi id facilius ad faciendum erat quam alipedibus.     
Tarda mente praeditus quomodo detector factus sim, fortasse rogabitis. Respondebo: fortuito. Ut omnia alia, obtulit hanc mihi professionem fors caeca.  Ut adulescens sociopatha magis quam cum collegis pila in campo ludere amabam legere libros, etiam fabulas detectivas, ubi interdum coniectare valui perpetratorem antequam scriptor fortasse me eum scire vellet, licet generaliter minime praeditus essem mente Holmesiana, quae sc. ista methodo deductionis ducatur. Ut fatear, minime intellego deductionem. Ut non intellego cur (a+b)2=a2+2ab+b2, aut unde capiatur valor iste additivus Marxianus cum omnes circum me laborem tantum simulantur. Sunt res quas in ludo pueris parvis docent, quas nihilominus intellegam numquam. Quisque debet noscere fines sui facultatis res comprehendendi. Meam privatam methodum crimina solvendi esse: a visibilibus ad invisibilia –  hanc sententiam didici in seminario, cum corde a puella quadam flava fracto (puellae enim, praesertim flavis capillis, rarissime pueros mente tarda praeditos amant!) decrevi me, atheistam!, patrem Iesuitam fieri; deo gratia, in proposito hoc diu non perstiti. Ne nimis tamen a novo proposito meo (ut sc. fata mea chartulis his inscribam) aberrem, ad rem revertar (ecclesiasticam vitae mea iuvenis phasim lectoribus alio quodam temporis momento libenter narrabo).
CASVS PRIMVS (SEV, RE VERA, ALTER): CANIS YORKIANVS BARONESSAE T.
Lyceo absoluto nescivi cui rei in universitate studerem. Conatus sum nonnullis disciplinis operas dare, sed frustra. Per unum annum arcana artis medicinae perscrutabar, unde mihi gnaritas quaedam materiarum toxicarum chimicarumque, quae maxime usitanda se deinde praebuit in criminibus investigandis. Ipsa tamen studia medica pergere desivi postquam in laboratrina universitaria mus, cuius caput desecaturus machina guillotiniana essem, tam dolenter digitum meum manus dextrae momordit, ut dolore furens omnia omnesque circum me iacentia pedibus calcitrare necnon pugno sinistro icere coepi, ita ut incendio – ob substantiam quandam flammabilem e retorta fracta effusam – laboratrina tota vastaretur. Damna pater meus pecunia haud parva sarsit ac familia decrevit me medicum non futurum. Spero saltem murem sospitem incendii fuisse.
Conatus tunc sum studia linguistica incipere, sciens ibi nullas bestiolas me morsituras latere[3]. Studui Sericae atque Arabicae – valde mihi ambo sermones placebant, itinera quoque eorum causa in Asiam quater feci. Insuper, nonnullis linguis exoticis studui oblectamenti causa, ut imprimis Zingaricae – quam putavi usitandam mihi fore, habebamus enim haud parvam communitatem Zingarorum in suburbis metropolis habitantium.
Volui munus accipere translatoris apud Foederale Officium Investigationum[4] aut in agminibus securitatis (audivi enim et hos et illos bene pro munuere solituros), sed tempus erat belli frigidi, rogaverunt ergo me, quin potius Russicae studerem ac munus non dederunt. Hodie certe cum Sinica et Arabica Croesus essem inter interpretes, nimis sero tamen: hodie detector privatus criminum, insuper rude donatus iam sum. Mos autem linguis exoticis studere usque hodie mihi remanet – sermones hi nonnullis in casibus veritatem detegere adiuverunt, semel autem scientia unius eorum vitam mihi fortasse servavit. Ut ex. gr. Athenis cum laophoro[5] vehens audivi adulescentem Albanum – quorum linguae nescio ob quam causam cuiusdam brumae diebus taediosissimis paululum studueram – pone me sedentem ad collegam dicentem se velle mihi cultrum faucibus adponere ut pecuniam posceret; at marsupium in deversorio incaute reliqueram neque assem aerarium mecum habui! Verba tamen amborum intellegens statim de sella mea et laophoro ipso fugam feci.   
A moderatoribus FOI abiectus, conatus sum biocolytas[6] ut ita dicam normales adire ut detector publicus apud eos fierem, sed frustra: examen Sternianum quotientis intelligentiae non superavi. Tunc tamen iam fama quadam gloriabar nonnullorum aenigmatum criminalium a me solutorum. Quae omnes magna e parte casu fortuito solvi, sed de hac re tacui. Consilia ita feci me detectorem privatum fieri, eoque modo pecuniam ad vitam sustentandam (nam usque tunc crumena patris pendebam) mihi comparare. Et, nisi puella quaedam flavis capillis, quae me, agnosticum!, inter Iesuitas misit, detector factus verisimiliter fierem – amore doloreque tamen intercidentibus, laborem criminalisticum suscepi duobus demum postea annis. Sed primum nobis ad “praehistoriam” revertendum est.   
Ut puer sedecim annos natus pecuniam labore manuum propriarum comparare mihi solebam tempore aestivali. Talis mos in familia mea regnabat. Pater sat dives fuit, sed voluit filios filiasque quam citissime capaces, ut dicere solebat, aetatis adultae fieri.
Hac aestate ita munere fungebar ministri cauponarii[7] in deversorio “Larus” oppidi maritimi cui nomen Nycteria, quod ab urbe mea patria Sosopoli undeviginti miliaribus distat, iuncta cum eo via ferrata ac autocinetica – haec tamen tunc multis in asphaltite foraminibus, quae testes erant praeteriti belli ac ignaviae magistratuum. Sosopolim ad orientem habens, ad occidentem solem spectabat Nycteria in sui quasi sororem – septem miliaribus semotam Calacarin, in ipso litore maris quasi petra stantem.    
Nycteria inter peregrinatores clarebat aquis tepidis, acta perlonga (ca. 5 miliaribus) arenae flavissimae plena necnon corallieto, quod multos urinatores at interdum – licet rarissime – lamias marinas[8] in se attrahebat. Ob timorem istorum ego numquam corpus undis hic (et alibi) dabam, nisi centum centesimis[9] certus locum esse a beluis non infestatum. Multi me ob hanc nimiam – ut putabant - providentiam irridebant, sed duos noveram qui nocte sua matrimoniali in mari prope Calacarin nataverunt neque umquam - ambo natatores optimi – reverti sunt, hospitibus caerimonii frustra reditum coniugum in litore exspectantibus. Ita, puto, melius providentiorem, etiam fortasse ridiculosum, esse, quam audacem mori.
“Larus” fuit maxime spatiosum, at certe luxuriosissimum deversorium Nycterianum. Possessor eius collega patris mei bonus fuit – ambo equitantes, canum vertragorum stipati, vulpes venari solebant, diebus Domini autem pila paganica[10] in turba huius regionis optimatum libenter ludebant. Inter hospites deversorii habuimus oligarchas et principes, praesidentes, ministros primarios, histriones Hollywoodianos necnon, semel, papam ipsum Romanum, sed cauponam, ubi munus mihi erat, etiam homines communes, aut saltem non-tam-valde-clari-et-divites, quos taedebat vespere domi manere, frequentare solebant. Adveniebant ita illuc, praeter deversorii hospites, una fere quaque nocte mulieres corde-modo-fracto, saepissime provectae iam aliquantulum aetatis – hae nimis biberunt ac deinde auxiliis egebant in domo sua repetenda. Adveniebant quoque ad poculum vespertinum omni generis artifices infelices, poetae nullis divulgatis libris, aliique eiusdem farinae, tam senes barbati quam iuvenes supra nubes ambulantes. Nonnulli tacentes, quasi aliquid grave secum meditarentur, plerique tamen garruli  - gratia horum post duas noctes laboris scirem arcana vitae et politicae et lectuariae omnium civium alicuius in hac regione ponderis.


[1] Detector - Anglice detective. Qui scilicet criminum vertitatem detegit.
[2] Rude donatus – Anglice retired. Ob morem gladiatores veteres, postquam officia expleverunt, rudibus donare, quibus pugnas com collegis exercere solebant. Etiam: rudiarius.
[3] Historia muris digitum discipuli mordentis vera est. Ob hanc rem Nicolaus Simonides, vulgo Miłołaj Szymański, nunc praeclarus in Polonia professor philologiae classicae, studia sua biologica (quae primum inceperat) pergere desivit. Deo gratia.
[4] Ut FBI US-Americanorum. Detector Vacca vivit in “quadam terra occidentali”.
[5] Laophorum – Anglice bus.
[6] Biocolytae – Anglice policemen. Etiam: vigiles publici, astynomii (=protectores urbis).
[7] Minister cauponarius – Anglice waiter. Etiam: puer (cauponarius).
[8] Lamia marina est nomen a me fictum pro Anglico shark. Antiqui variis nominibus bestias in mari viventes nominabant, non clare genera eorum describentibus, ut: squalus, pistrix, canicula (marina). [Eduardus Minnesotanus scribit “maiorem partem Latinistarum uti vocibus ‘pistrix, pristix, pristis’ pro quod generaliter shark nuncupamus, etiam si non bene scimus, quod genus pistrix re vera esset”. Fortasse tota Eduardi monitio est hic citanda: In the dictionary 'lamia' also means 'flatfish' already. I suppose it could have referred to a stingray but that critter isn't life threatening and wouldn't sting unless harassed. I think most Latininists used 'pistrix, pristix, pristis' for a generic shark even though it is not known exactly what a pistrix was.]
[9] = 100%.
[10] Pila paganica – Anglice golf. Etiam: pila Scotica.