czwartek, 20 października 2016

De Catonis fide in brassicam et mea in... temetum

Ut scimus, Catonem putasse brassicam omnibus fere morbis - praecipue morbis pedum - cum successu magno mederi; suadebat etiam - si bene e Plinio memini (nam adhuc bibliotheca mea apud uxorem "apprehensa" manet) - pedibus dolentibus lotium bibere horum, qui multum brassicae edant. At mihi videtur similem effectum interdum potionem alcoholis habere (de lotio autem alcoholicorum nihil scio; bibere non suadeo).
Ita exempli gratia: fortasse nonnulli vestrum, lectores carissimi, memoria tenent mihi mensibus Augusti et Septembris magnopere pedes doluisse a die, cum in litore Maris Baltici una cum cane mea circiter 18 chm ambulabamus per colles litorales [qualem ambulationem, etiam plus quam 20 chm, olim saepe facere solebam, sed nunc, ut vir 51 annorum, fortasse debuerim iter multo curtius mihi eligere]. Per duos postea menses vix ambulare potui ac timui valde ne mox omnino mancus pedibus captus fierem.
Uno tamen die in mentem venit possibilis "vera" huius morbi causa: a 5-6 mensibus temetum nullum iussu uxoris bibissem! Fortasse - putavi mecum colloquens - corpus cerebrumque mei tantopere ab alcohole pendere - nam 30 ultimos annos multum bibi - ut diuturna eius absentia efficit morbos corporales.
Exspectavi ita nonnullis porro diebus, usque diem, cum scivi uxorem sero domum reducturam, et primis horis pomeridianis lagoenam 200 ml temeti e malis Cydoneis (Polonice: pigwówka, 32% alcoholis) facti magna cum iucunditate ebibi.
Dolor pedum evanuit post 15 minutas ac numquam adhuc revertit.
Aliae tamen res fatales in vita mea evenerunt.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz