wtorek, 6 września 2016

Coniuratio pharmaceutica?

- Inter quattuor milia hominum quos curabam non invenio singulum, qui peius se haberet ob nimiam copiam cholesterolis* - dicit, sine ira et studio, professor artis medicinalis M., gerontologus, qui matrem meam (88 a.n., osteoporosis, morbus Parkinsonianus) curat celeberrime. Bis tantum pecuniae quam alii poscit, sed octies tantum facit ac, quod maximi momenti, efficit, ut mater multo vivacior se sentiat. Heri denuo nos visitavit.
- Officialem - pergit suam rem de cholesterole prof. M. - a nonnullis annis sententiam orbis academici esse: iunctionem inter cholesterolem et morbos esse "difficiliorem" quam adhuc putabatur. Inofficialiter, crebriores in dies opiniones sunt medicorum iunctionem hic esse nullam. Nemo tamen audet id publice dicere propter vim societatum pharmaceuticarum. Agitur hic de bilionibus dolariorum.
Prof. M. dicit etiam sibi proximos collegas os in hac re aperire timere. Ipse nihil timet, nam iam est professor emeritus ac munere publico porro non fungitur: pecuniam sibi comparat ut medicus privatus.
Si recte dicit prof. M., esse periculum cholesterolis maximum mend(aci)um temporis nostri. (Praeter fortasse hysteriam climaticam.)
* Nonnulli Latinistae malunt vocem 'cholesterina'. Suffixum -ol tamen esse huic nomini (in linguis hodiernis) additum ad instar alcohol(is) [nam est cholesterol alcohol secundarium], debemus ergo, mea sententia, item utroque vocabulo procedere. Alia res est, utrum [Arabicae originis] alcohol debeat Latine esse idem, sed ego sequor hic exemplum Bohemorum (Quitt, Kucharsky), proponentium: alcohol, -is m.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz