sobota, 6 sierpnia 2016

Nuntii "Iconoclastae" +/- ultimae praeteritae septimanae

Duces Persarum prohibuerunt Pokemon Go ludere in Irania.

Secundum novissimam demoscopiam stationis televisificae CBS, candidata Democratarum in munus praesidis USA Hilaria Clinton grata est 46% civium, candidatus autem Republicanorum Donaldus Trump - 39%.

Flammis rapto aerostato super Texiam fluitante 16 peregrinatores vitam amiserunt.

Coniuratione militum a regimine praesidis Erdogan cohibita, in Turcia a vigilibus publicis apprehensi sunt 18 milia hominum, quorum 9.677 in vincula dati sunt. 50 milibus non licet patriam relinquere.

Papa Franciscus Poloniam advenit ad conventum cum iuventute mundi Cracoviae necnon ergastulum Auschwitz-Birkenau visendum.

Cultro armatus Iapo occidit 19 homines & 26 vulneravit in nosocomio debilium praefecturae Kanagawa.


Donald Trump, candidatus factionis Republicanorum ad munus praesidis USA, possu 1-7% vincit super candidatricem Democratarum Hilariam Clinton in demoscopiis. Periti monent tamen praestantia Trump effectum esse posse primum finiti conventus Republicanorum (Democratarum autem conventus modo habitus nondum effecisse civium opiniones putatut).

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz