poniedziałek, 29 sierpnia 2016

Nuntii Iconoclastae praeteritae septimanae

300 tarandri occisi sunt fulminibus tempore procellae ingentis, quae die Veneris Norvegiam vastabat.

Ob immigrationem 1,14 mln hominum numerus incolarum Germaniae crevit anno 2015 passu 1,2%, usque 82,2 mln. Alienigenae constituunt nunc 10,5% omnium incolarum, dum anno 2014 constituerunt 9,3%.

Plus ducentos homines mortuos esse et quadringentos vulneratos, duo triave oppida paene funditus deleta - esse computum novissimum victimarum ac damnorum terrae motus qui Umbriam vastavit.

Saltem 21 incolae oppidi Amatrice mortui sunt in tremore terrae magnitudine 6,2 graduum Richterianorum.
Currus loricati Turcici Syriam intraverunt, ut agmina Civitatis Islamicae adorirentur prope urbem Tarabulus.
Primis quattuor diebus cum civibus Norvegiae apostasin electronice perfcere liceretur, 15 milia hominum ecclesiam Lutheranam reliquerunt. Iisdem diebus usu computatri nomina sua ecclesiae dederunt 1.300 homines.

Primo dimidio huius anni fines USA cum Mexico conati sunt contra legem transgredi 26 milia puerorum parentium aut tutorum carentium. Eodem tempore praeteriti anni – 18.500.

Saltem 51 convivae nunptiarum mortui sunt propter displosionem suicidiariam tromocraticam in urbe Turcica Gaziantep; ipse neosponsus sauciatus est. Magistratus Turicici putant Civitatem Islamicam ream ictus esse. Suicida fuit puer inter 12 et 14 annos natus.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz