poniedziałek, 8 sierpnia 2016

Frigora aestivalia

I. Non memini tam frigidi mensis Augusti! Noctu, antequam somno rapiar, totus tremo (uxor instat, ut fenestra aperta maneant - si umquam veneno eam interficiam, ob hanc verisimiliter causam); interdiu, plena in luce, ossium in medullis "dolores" sentio. Fortasse, puto, non cum Augusto sed mecum difficultas? Senectus adoritur... Memor quoque esse debeo facti quod hic annus primus est cum omnino nihil alcoholis bibam.
II. Abchasicae linguae paululum studere iam diu volui, ut sciam, quomodo polysyntheticus sermo se "habeat", sed cum didici eos ipsos (Abchasos) nescire quot vocales habeant - opiniones dissentiunt inter... unam et sex - timore captus sum me numquam ordinem in hoc chao inventurum. Fortasse Vasconicae potius studeam, vetustissimae Europae linguarum?    

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz