środa, 24 sierpnia 2016

De convergentia civilisationum, utrum probabilis sit an non

In quadam symbola analytica ad periculum tromocratiae spectante lego verba: Convergentionem civilisationis Europaeae cum islamica, quae sc. crearet mixturam quandam ambarum, non esse probabilem propter tam a se distantes utriusque valores culturales.
At memini anthropologos docere post 2.000 abhinc annos ne civilisationes quidem hodiernas sospites mixturae globalis fore, sed ipsas phylas: ne porro exstent tunc homines albi, nigri, flavi etc. coloris. Nam "a se distantes valores culturales" Deo gratia non prohibent nos a mutua fututione.

Progressu oeconomico & technico citius citiusque evolvente fit ut largius (ad remotissima etiam loca) saepiusque nos omnes itineremur. Itinera ipsa autem copulationi crebriori prosunt: in unoquoque loco advenae in summa intermedia magis in se fututores fututricesve attrahunt quam (taediosi) locales (vicinumque pecus grandius uber habet). 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz