środa, 17 sierpnia 2016

De caelo aestivo nautis, aeronautis atque alcoholicis grato

Mensem Augustum habemus hoc anno sub-frigidum, meridie plus minusve 18-20 gradibus Celsianis, quod plerisque nostratum calamitas, mihi autem satis est, praesertim cum, ut hodie, caelum maneat serenum, nonnullis hic et illic nubibus (cumulis humilibus, minime nimbosis) haud parvo Cauro in regna Euri pulsis.
Interdum nuncupamus statum caeli hodiernum: tempestas nautica, nam nautis optima est - ventorum vis magna, dies autem Solis plenus. Moscoviae ante XX annos audivi senes Russos nuncupare similes dies tempestatem aeroviariam, bonam scilicet ad volandum - id puto esse (fortasse) hereditatem sermonis militaris temporis belli mundani. Eosdem dies aestate AD 1996 Anglophones redactores "Moscow Times" nominaverunt phrasi spyglass weather (caelum telescopicum). Nonnullos annos post nomen privatum inveni ad similem, non vero torrentem aestatem nuncupandam: tempestas alcoholica. Hominibus enim multum bibentibus frigora aestiva grata sunt, quia minus eo tempore sudant.  
Caffea hodie in taberna "Relax" datur Aethiopica, generis autem nominis iam (15 minutis post) oblitus sum.
Bonum diem tibi, lector care, exopto!

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz