piątek, 17 czerwca 2016

Reparatio habitaculi

Reficit habitaculum vicina nostra insularis: machinae parietes terebrant, coaxationem veterem deripiunt; strepitus est horribilis. Uxor miratur me – qui domi totum diem maneo – id minime nocere.
Uxor: At cum ego mane radiophoniam ausculto, tibi id nocet!
Ego: Nam verba lectorum animam meam in sese alliciunt – nihil tunc operis facere possum.
U.: Musicam quoque mihi auscultare non licet!
E.: Licet, donec verbis non utuntur symphoniaci.
U.: Quid id significat?
E.: Musica ex. gr. classica, si deest ei cantus verbalis, mihi non nocet; ut terebratio parietum. Si autem adsunt verba, nocet.
U.: Quid de cantilenis popularibus?
E.: Immo peius. Cum "Aquilas" (Eagles) vice deciemilesima audio cantantes: Te invitamus in deversorium "California", puto eos mihi velle verbatim quasdam res nuntiare. Quasi aliquid novi in hoc deversorio modo esse factum. Puella cum candela confessa est se re vera speculatricem Civitatis Islamicae esse, Capitaneus in draconem se mutavit aut alia talia. Sed pro dolor nihil simile fit – illae (=Aquilae) de eadem re iam quadraginta annos cantant!  
U.: Tu insanus es! Cantilenas non propter nuntios auscultamus.
E.: Propter quid ergo?
U.: Beatitudinem.
E.: Aha...
U.: Non possum ergo, te praesente, cantilenas auscultare?
E.: Certe potes. Sed non omnia.
U.: Quas ergo licet mihi audire?
E.: Quae lingua mihi ignota cantantur. Finnice verbi gratia.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz