czwartek, 16 czerwca 2016

Plica Polonica: suicidium sensu nullo

Ante tres abhinc septimanas 31 annos natus gubernator autoplaustri TIR vehiculum suum stitit in area stativa viae stratae A4 - quae quasi Poloniam secans a Germania usque Ucrainam ducit - prope urbem Silesiacam Glivitium (vulgo Gliwice, olim, tempore Germanorum, Gleiwitz). Deinde autoplaustrarius intravit propinquum thermopolium, ubi aliquid alcoholis bibit – incertum esse, utrum velit postea porro plaustrum ducere, an usque diem posterum ibi manere, more gubernatorum TIR-ensium pernoctando in cella gubernatoria ipsius autoplaustri. Scimus quoque eum iam in autoplaustro (sed fortasse demum in area stativa?) aquam vitae bibisse, nam lagoenam semi-emptam in cella gubernatoria reliquit, una cum plaustri clavibus. Verisimiliter vir ille morbo alcoholico laborabat; utrum ebrius vehiculum regere soleret, incertum manet.
In thermopolio modice alcohili usus est – nemo operariorum animadvertit eum ebrium esse. Calamitas evenit demum, cum thermopolium reliquit. Sub-ebriatus in aream stativam – sat magnam quidem superficie – revenit atque... autoplaustrum suum invenire nequivit. Putans, fures id furatos esse, rogavit quemquam huius loci operariorum, ut appelleret biocolytas. Operarius vigilibus publicis telephonavit deinde telephonulum autoplaustrario porrexit. Hic a biocolytis rogatus dixit se in autoplaustro habuisse mercimonia valoris circiter 500 milium dolariorum, ergo putat fures quosdam id scientes autoplaustrum consulto furatos esse.
Biocolytae post non sat longum tempus in aream stativam advenerunt. Nimis tamen sero, nam interea gubernator autoplaustri miser in latrina resti se pependit et animam efflavit.

Vigiles in eadem area stativa autoplaustrum cum omnibus mercimoniis intactis statim fere invenerunt. Ut patet, vir ebrius oblitus est loci, ubi vehiculum suum reliquisset.  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz