piątek, 24 czerwca 2016

Nuntii Iconoclatae scripti spatio plus minusve praeteritae septimanae

Britanni plebis scitu consilia ceperunt se Unionem Euroapeam relicturos. 51,9% civium pro Brexitu suffragia dederunt, dum tantum 48,1% in Unione manere voluerunt.

Effectibus suffragandi annuntiatis, moderatores Caledoniae (Scotiae) declaraverunt apud se novum plebis scitum de sui (independente a Londinio) iure mox habitum iri. Item fortasse facere cigitant magistratius Hiberniae Septentrionalis (Ulster), nam ambae hae regiones – Caledoani et Hibernia Septentrionalis - in plebis scitu maxima e parte contra Brexitum suffragatos esse.

Brexitu a civibus probato, simile apud se referendum volunt habitum iri politici euro-seditiosi Italiae, Francogalliae et Bataviae.  

Praeterito anno 65,3 miliones hominum coacti sunt domus relinquere propter bella, nuntiat UNHCR. Numquam adhuc numerus profugorum tam magnus fuit; anno ex. gr. 2014 -59,5 mln. 21,3 mln praeteriti anni profugorum asylum in terris alienis invenerunt, 40,8 mln in alias regiones suae civitatis migraverunt. 3,2 mln peregre exspectant ut officialiter statu profugarum donentur.

14 pueri et unus adultus mersi sunt postquam ob procellam navis eos vehens eversa est in lacu Siamozero regionis Careliensis Russorum.
 US-Americana negotiatio cosmetica Revlon Inc. emptura est 419 milionibus dolarium sui aemulatricem Elizabeth Arden.
 Secundum indagationem opinonum peractam ab operariis instituti Ipsos MORI, Unionem Europaeam relinquere volunt 48% civium Italiae et 41% Francogallorum. 
 E novissimis demoscopiis patet fautores exitus Britanniae ex Unione Europaea plures esse quam volentes in UE manere. Indgatio opinionum situs YouGov montrat fautores Brexitus 7% superare "Europaeos", dum in investigatione societatis ORB superatio haec est tantum 1%.
 In Philippinis detruncando necaverunt obsidem Canadiensem Robert Hall tromocrates islamisticae gregis Abu Saiif (quae grex socia est Al-Qaidae ac Civitatis Islamicae) – nuntiavit locutor regiminis praesidentis Philippinarum Herminio Coloma.
 29 annos natus civis USA gentis Afghanicae Omar Mateen sclopetando necavit plus minusve 50 homines in thermopolio cinaedorum urbis Orlando civitatis Florida, antequam ipse a biocolytis occisus est.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz