środa, 1 czerwca 2016

De masturbatione in ecclesia (2) et similibus rebus

Cur autem mos aderat viris Aegyptiis immo in ecclesia membrum suum turbare? Apud nos enim id phaenomenon putamus rarissimum ac peccatores gravissimi ut amicus meus Florentinae campanillae visendi cupidus non ubique inveniuntur. In Aegypto autem aliter, quod index peccatuum "confessionis negativae" monstrare videatur.
Causae possunt esse hic nonnullae:
1. Subita vis libidinis (ut in casu amici mei peregrinatoris iuvenis per regiones Italorum).
2. Nulla occasio domi solum esse: uxor, liberi, familia etc.
3. Fortasse templa in Aegypto aperta per totum diem remanebant precari cupientibus (ut hodie saepe in vicis Serbicis, interdum etiam in Polonia).
4. Templum locus fuit amoenus protectionem contra Solem praebens.
5. Fortasse in parietibus ecclesiarum imagines Venerem excitantes aderant, ut ex. gr. filiae dei Ra (Hathor?) se ante oculos patris denudantem, cum hic valde fessus noluisset porro navem cum Sole per caelum munere sui diurno trahere (intuens autem corpus iuvenis filiae, vires ad laborem pergendum statim recuperavit*).
* thema amoris filiae cum patre valde me delectat; Deo gratia, solos filios habeo
xxx
Nihil, ut puto, scimus de mulieribus Aegyptiacis in ecclesiis (aut alibi) masturbantibus. Ipsatio feminarum usque hodie secretum esse secretorum.
xxx
Ego, cum munus sat psychice difficile (ad neurastheniam pronum) mihi aderat in agentura Reuteriana Varsoviae, solebam vicinam ecclesiam sancti Andreae - quae nonnullis horis diurnis aperta manebat - intrare, ubi, si solus essem, temetum (vodka) de lagoena bibebam; si solus non essem, non bibi. Sed postea, in asylo alcoholicorum, conveni virum, qui eodem more (= in ecclesia bibendi) utebatur etiam in conspectu aliorum (piorum preces dicentium).
- Quomodo id fecisti? - rogavi virum audacissimum.
- In confessionale me primum contuleram, deinde bibi ad libitum.
- Quid??? In confessionali bibisti?
- Ita. Sacerdos sum.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz