piątek, 17 czerwca 2016

De exclusione electronica (2): Google cum humana facie

Nepos 85 annos natae May Ashworth invenit eam, cum per machinam quaesitoriam Google aliquid quaerebat, uti verbis "potestisne?" et "gratias vobis ago". Re cautius inspecta, invenit nepos aviam in fenestra quaesitionis scripsisse: Potestisne mihi translationem praebere numeri Romani MCMXCVIII? Gratias vobis in antecessum ago.
Putavit enim avia ad rogationes machinae Googleanae missas aliquem hominem vivum respondere. Dicunt quoque nonnulli internautae cum casus May Ashworth per rete ubique notus esset, societatem Google ad hanc aviae quaesitionem primum in sui historia manu humana respondisse. Sed quibus verbis responderint, ignoro.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz