niedziela, 12 czerwca 2016

De circumcisione aliter sive... aut Zuban, aut praeputium

Scimus circumcisionem - id est desecationem praeputii apud infantes, qui mos stupidus semper valebat apud gentes Semiticas necnon, propter hysteriam Christianorum-puritanorum, ducibus fratribus Kellogg, usque hodie valet apud US-Americanos - tempore alterius belli mundani causam interdum fuisse mortis virorum puerorumque Iudaeorum, qui simulare conabantur se non Iudaeos, sed Christianos esse.
Nonnullis annis ante id bellum circumcisio tamen vitam alicuius viri servavit, collega autem eius non circumcisus morti datus est. Agitur de patre scriptoris fabularum Bohemici Otta Pavel (re vera Popper nomen gentilicium ei erat), qui, ut Iudaeus, nono die vitae rite praeputio privatus est. Ut adulescentulus autem Leo Popper conatus est vitam modo Milesiaco agere, ergo sua sponte miles factus est famosae Legionis Extraneae, quae gubernationem Gallorum in terris Africanis cruente sustentabat. Difficultatibus nihilominus vitae militariae cito fessus, Leo una cum collega e Iugoslavia oriundo e castris fugerunt. Deinde per terram feram vadentes a gente qudam Arabica [Pavel dicit Arabica, sed fieri potest, ut de Berberis aut alia gente nomadica potius ageretur] capti, a duce huius gentis iussi sunt bracas deponere. Tunc Iudoslavus-Christianus statim iugulatus est, Leoni autem parcitum esse. Videlicet nomades putaverunt eum Musulmanum esse. Leo ipse autem valde itinere fessus febrique aegrotans simulabat se vocem ore emittere non posse, ne loquendo invenirent raptores eum minime asseclam Mahometi esse.
Sed fortasse fabula haec magis mythus est (ut saepe sunt similes fabulae "heroicae" a patribus filiis dictae) quam veritas. Nam, in narratione Leonis Popper collegae sui misero nomen fuisse Zuban. At Zuban esse in Bosnia/Iugoslavia nomen solum apud Musulmanos ahibitum. Si ergo fuisset Zuban, non habuisset (verisimiliter) praeputium.
      

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz