środa, 15 czerwca 2016

De certaminis pedifolii ignorantibus

Certamen pedifolli Europaeum in urbibus Galiae nunc fit. Cives Europaei orgasmo pedifillico laborant. Non omnes tamen.
Ante tres dies Poloni primo sibi ludo in certamine ludebant. Viae Varsoviae vanae tunc manebant - omnes boni homines ante televisoria sedebant. Ego televisorium non habens e singulo boatu vicinorum scivi nostros portam hostium semel violasse. At, cum ululatum lugubrem audivi nullum, scivi quoque nostros verisimiliter effectu 1:0 vicisse. Nescivi tamen quem superaverimus. 
Uxor mea - quae lusum pedifolii plus minusve ita ut ego colit, i.e. omnino non colit - eo tempore apud matrem suam cenae familiari, ut mos iis est una cenare uno quoque Solis die, aderat. Ubi omnes convivae - praeter ipsam atque ipsius matrem - televisorium cautissime spectabant. 
Postea, eodem sc. die vespero, nos ambo - uxor et ego - de die modo praeterito locuti sumus. Certe etiam de ludo pedifolii.
Ego: Spectastine ludum?
Uxor: Spectabam aliios spectantes. 
E.: Scisne contra quem pugraremus?
U.: Nescio. Puto contra Gallos.
E.: Cur?
U.: Nam certamen in quadam urbe Gallica habitum est. 
Sed postea - cum ei explanassem omnes certaminis lusus in Gallia haberi - uxor mea, sapientiae sine dubio plus quam ego plena, addidit se nunc opinari Polonos contra Hibernos pugnasse. Cur? Nam virides camisias habebantur, dum nostri albo-rubras. 
Recte coniectavit: contra Hibernos Septentrionales (Ulster) pugnavimus.   

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz