środa, 22 czerwca 2016

Caffea matutina: vinum felinum

Mox emere poterimus vinum felibus aptatum. Negotiatio enim Apollo Peak praebet cattis vinum atrum (rubrum) nomine Pinot Meow necnon album - Moscato. Pretium lagoenae - 12 dolaria.
Nolite tamen timere, felum domini dominaeque: potionibus Apollinis deest alcohol. Nam Pinot Meow ex. gr. e suco betae fabricatur. At adest "vino" felino elementum excitativum: extractio herbae nepetae (Nepeta L.), quae maxime felibus placet. Saltem tria sub-genera nepetae (N. catariaN. grandiflora i N. faassenii) putantur feromona felina continere, quibus efficitur, ut 2/3 cattorum in praesentia huius herbae quasi ebrii se gerant.
Polonice nepeta kocimiętka nominatur, i.e. 'mentha felina'.



Brak komentarzy:

Prześlij komentarz