wtorek, 24 maja 2016

Olgierdus, alcoholicus maximus (at iucundus)

Matrem visitans, casu in via Olgierdum conveni, amicum e schola prima, quem per tot annos non videram.
Valde morbo alcoholismi debilitatus est, etiam deliriis trementibus laborat - quae ego numquam expertus sum (aut fortasse semel, cum media in nocte campanam ecclesiae non exstantis audivi per tres saltem horas sonantem). Olgierdus autem talibus in temporibus res videt quae desunt. De hac re iam antea sciens, hodie eum rogavi. Dicit se omnes has "res" pati facile posse praeter serpentes et alia reptilia, quae sub lecto sui lateant.
- Quomodo ergo cum iis "reptilibus" agis? - rogo.
- Olim - respondet - donec canis mecum habitabat, nullius erant hi serpentes mihi momenti. Nam scivi, canis cum non latraret, serpentem falsum esse.
Nunc autem, narrat, postquam uxor eum reliquit, pueros et canem in sui novam domum secum portans, res cum serpentibus multo graviores factae sunt. Sed invenit solutionem: lagoenam sibi "matutinam" (ut dicit) ponit in mensa ca. tribus metris a lectulo stante. Deinde mane, cum fame alcoholis maxima laborat, ambulat ad mensam, sive sint sive desint sub lectulo serpentes.  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz