niedziela, 8 maja 2016

Nuntii Iconoclastae plus minusue praeteritae septimanae

In collisione duorum laophororum cum cisterna mobili 73 homines vitam amiserunt in provincia Afghanica Ghazni; plus quam 50 vulnerati sunt.

Candidatus factionis laboris Sadiq Khan electus est comitiis novus burgimagister Londinii. 45 annos natus Khan, cuius parentes e Pachistania migraverant, superavit conservatistam Zac Goldsmith. Khan vult, ut Britannia in UE maneat.

Generalis Curtis Scaparrotti nominatus est dux agminum exercitus Americani (EUCOM) necnon agminum NATO in Europa. Et Scaparrotti, et antecessor eius, gen. Philip Breedlove, fautores sunt habendi inter socias NATO Georgiam; cui rei tamen Russi maxime reclamant.

In electione praesidis USA exeunte anno 2016 luctaturi inter sese sunt: candidata democratarum Hilaria Clinton (hodie ministra rerum externarum) et miliardarius Donald Trump. Hic solus candidatus republicanorum manet, cum post recentem victoriam Trumpianam prae-electionis in civitate Indiana habitae, aemulator eius senator Ted Cruz de certamine evasit.

Ob siccitatem agros vastantem Res Publica Africae Meridionalis decrevit statum summae necessitatis in quinque e novem sui provinciis.

4.144 homines necaverunt bellatores Civitatis Islamicae in regionibus Syriae a se occupatis a proclamatione "chalifatus" mense Iunio 2014 anni – docet aestimatio Syriaci Observatorii Iuris Hominis.

24 biocolytae Galli sauciati sunt, tres quidem graviter, in pugnis cum reclamantibus contra novam legem laboris. Reclamationes habebantur in 40 urbibus.

Primo trimestri huius anni primum post memoriam gentium venditio sophophonorum (Ang. smartphones) minor erat valori ante annum comparata. Secundum agenturam aestimatoriam Strategy Analytics, mensibus I-III 2016 anni 334,6 miliones sophophonorum emptores invenerunt; 3% minus quam eodem tempore praeteriti anni. Causam esse saturationem multorum mercatorum, imprimis in Sinis. Sophopona negotiationis Samsung 4,5% minus emuntur, Appleana autem 16% minus quam a. 2015 ineunte. 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz