niedziela, 8 maja 2016

Iesum colunt... (II)

Iuste castgat me "bedwere", admonens:
Scrpitum est in Mattheo 24:14, Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio. Et iterum: Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. (Mt. 26:13). 
Quis dixit verba ista? Numquid s. Paulus inseruit ea? Oportebat enim primo nuntiare verbum Judaeis. Qui cum hoc respuissent, nuntiatum est Gentilibus. Quod factum est sine ulla fraude.
Nimis fortasse bellicose scripsi quod scripsi; natura mihi est rapax. Sed... rogare audeo, ubi, in quo sc. eiusdem Evangelii (Matthaei) loco, Iesus "verus" monstretur, ubi autem aliquantulum "minus verus"? Aut, latius, Iesus mitis, amorem proximi praedicans, an ira correptus, cum mercatores trapezitasque e Templo flagello expellit?

1 komentarz:

  1. Uterque verus videtur. Mitis enim humilibus, ira correptus autem superbis.

    OdpowiedzUsuń