sobota, 7 maja 2016

De astutia poetarum alcoholicorum

Multi viri alcoholici solis sui uxoris auxiliis vitam pergere valent. Multique, uxore insciente, domi lagoenas temeto plenas in locis sibi tantum notis tenent. Viris alcoholicis odiosi sunt autem maxime ipsorum pueri parvi, qui ubique quadrupedatim reptantes talia alcoholicorum latibula nolentes volentes casu inveniunt ac de re reperta magna voce statim clamando matres suas certiores faciunt – suspicor plus quam unum puerum ob hanc rem a patre in historia mundi necatum esse.
Multi poetae viri alcoholici sunt ab uxoribus fulti, ergo latibula temeto plena domi habent. Ex. gr. Polonorum poeta clarus Vladislaus Broniewski (1897-1962), qui tenebat suas lagoenas secretas in receptaculo siphonario aquae ad latrinam eluendam (quae receptacula tunc sat alte, super hominis caput, in pariete ponebantur). 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz