wtorek, 5 kwietnia 2016

De superstitionibus (ceterum scientifice probatis!) ad statum caeli spectantibus (porro)

Dominus Christophoros, despotes insulae nostrae, sicut et ego putat hiemem post Pascha non fore. Ergo ante ca. 10 abhinc dies, eo adhortante, ambo nos flores domi hiemantes (apud me pelargonia, apud eum... ignoti mihi flores) in atrio insulae sub Iove posuimus. Tunc autem uxor domini Christophori nos castigavit, dicendo ante "Sophiam frigidam" (vulgo Zimna Zośka) omnia fieri posse: id est ante diem Sanctae Sophiae (15 Maii) temperies usque et infra zero Celsianum (punctum glaciale aquae) cadere posse, flores etc. occidendo.
Phaenomenon "Sophiae frigidae" – notum quoque nomine "Frigidorum hortulanorum" (vulgo Zimni ogrodnicy), id est sanctorum: Pancratium (12 V), Servatium (13 V) ac Bonifacium (14 V) – esse scientifice probatum. Secundum studia observatorii astronomici Universitatis Cracoviensis annis 1881-1980 facta, in 95 ex his centum annis inter Kalendas et 25 diem Maii observatum esse subitum casum temperiei, interdum plus quam decem graduum per noctem. Maximum periculum gelicidii esse, secundum astronomos Cracovienses, inter 10 et 17 Maii (probabilitate 34%).
Christophoros uxorem timens flores suos domum rursus adportavit [iam potius Antho- quam Christophoros mihi ille videtur]. Ego mea pelargonia in atrio ad tempus reliqui, credens probabilitatem 66% gelicidia non fore, sed cotidie prognosin temperiei caute in interreti inspicio.
Ceterum 15 Maii commemoramus quoque, praeter Sophiam, sanctum Isidorum, qui secundum eundem morem nostratum nominatur Arator (Oracz): significat nomen ab eo die sine metu gelicidii agros arare licet. 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz