sobota, 30 kwietnia 2016

Allergia laboro

Allergia horribili hoc vere laboro, primum in vita mea. Aut fere primum, nam apud mulieres, ubi iuvenis pernoctare solebam, si adfuissent feles, paululum pituita laborabam ("Per aspera ad astra", mihi tunc dicebam). Nihil tamen ut nunc: cutis pruritas, oculi a terendo ruberrimi, sternutatio continua, dyspnoea... Usque quinquagesimum vitae annum me di allergiis immunem protegebant, finem tamen huic rei videlicet posuerunt.
At nescio in (contra) quam rem allergia. Primum timui ne in canem tam mihi gratam. Sed experimentis didici nullam esse iuctionem inter eam (i.e. tempus, ubi cum cane ludo, pellem mulceo etc.) et allergiae gravidinem. Dis gratia!
Alteram meam coniecturam esse me allergia laborare in... hominem. Nam saepissime dolores isti allergici me invadunt cum occasiones mihi sunt ut ita dicam sociales, quas, ut bestia autistica, maxima e parte vitare conor.
Fortasse autem in plantas nunc florescentes, ut ex. gr. betula. Videbimus.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz