czwartek, 17 marca 2016

Garum pro sale?

Vicipaedia (versio Polona) nuntiat, citans encyclopaediam culinariam Solomonis Katz: Garum apparet in maxima parte praescriptorum coquendi, quae servantur apud Apicium (De re coquinaria); simul in parvo harum praescriptionum numero apparet sal. Possumus ita coniectare garum pro sale adhibebatur. (Solomon H. Katz (redactor): Encyclopedia of Food and Culture. Tomus III, capitulum: Rome and the Roman Empire, auctore Andrew Dalby. Domus editoria Thomson-Gale, 2003, p. 212).

Coniecturam ego rectam puto. Quoque apud Sinenses sal vix umquam in culina apparet, adhibent autem eius loco ius glycineum (Anglice soya souce).  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz