wtorek, 1 marca 2016

Denuo de lingua communi Europae esse curandum

Quae lingua fiet Europae principalis postquam, ut demoscopiis exspectatur, 23 Iunii plebis scitu Britanni decreverint se Unionem Europaeam relicturos?
Nunc habet Europa 24 linguas officiales, quarum tres – Anglica, Gallica et Theodisca – sint linguae "procedurales" (in quas scilicet omnia Commissionis Europaeae etc. documenta debeant verti). Re vera tamen lingua communicationis inter grapheocratas Bruxellenses Anglica est. Quid ergo post exitum Britanniae? Num sine Anglis porro Anglice loquemur? Ita puto, nam est illa vero Latina temporis nostri.
Ceterum, porro Unioni remanebunt Hibernia (=Irlandia) et Melita (=Malta), ubi lingua Anglica altera officialis est (in Hibernia insuper lingua patria plus quam 90% incolarum). Remanebit quoque in UE, etiam post exitum Britanniae, Rupes Calpe (=Gibraltar), si tantum Londinum voci huius rupis incolarum paruerit.

At fortasse bonum esse nunc tempus Bruxellenses de viva Latinitate denuo certiores facere? 

3 komentarze:

  1. DARCIUS CARVALIUS (Darcy Carvalho. FEAUSP. São Paulo.Brazil): Lingua Latina instituere ut idioma totius Europae, id est, recuperare idioma Latinum ut sermo internationalis, uso cotidiano, in relationibus internationalibus, quamquam sit propositum audacissimum non est tamen impossibilis realizandi. Nam, verbi gratia, si cogitamos de instituendo linguam Latinam in tota Communitate Europaea, ut sermo internationalis auxiliaris, de immediato invenimus quod lingua Latina necessaria ad hoc obietivum certe non est ea difficillima Horatiana, Liviana, Virgiliana, Erasmiana, Ciceroniana, Pliniana, Orbergiana, sed ea simplicissima quam postulavit Hieronimus, et Augustinus, ea ipsa quam legimus in Vulgata Latina, vel ea cultior quam invenimus in paginis Blasii Amatae, nominatis Latinitas Christiana, vel in Nuntiis Latinis Finnis, vel in plurimis scriptoribus officialibus, philosophis, poetis, historiatoribus et in operis didacticis saeculorum praeteritorum medii aevi, et postea, maximi in iis Latine loquentibus qui vixerunt ab saeculo XIII usque ad saeculum XVIII cuius operis diuturne emergunt on-line nostra aetate. Ut bene utere operis antiquis, cum proposito reimplantationis linguae Latinae ut idioma moderno, primum problema solvendum est id de pronuntiatione e de orthographia.

    OdpowiedzUsuń
    Odpowiedzi
    1. https://t.me/joinchat/I2oe-lEkBAizYYMcjUeuOg Grupo do Telegram para postagem em idiomas latinos, seja bem vindo!

      Usuń
  2. https://t.me/joinchat/I2oe-lEkBAizYYMcjUeuOg Telegram group latinitatis

    OdpowiedzUsuń