poniedziałek, 28 marca 2016

De morbis vi mentis simulandis

Ingenium(?) mihi inesse morbos simulare. Id est, non omnes morbos, sed grippam. In spatio plus minusve unius horae possum meipsum sola vi cogitationis in statum adducere, ubi omnes circum me putent me aegrotare: sternuo graviter, pituitae magnam copiam naribus produco, voce raucissima loquor, oculos rubentes habeo, faciem turgidam; solum febri (temperie scilicet corporis altiore quam 36,6 gradus Celsianos) non laboro – hanc solam artem imitari non valeo. Condicio tamen huius imitationis est una: manere debeo inter homines, in praesentia quibus male me sentiam (quod facile est, nam cum omnibus fere, si diutius una tempus tero, stomachor; homo enim minime sociabilis sum); si autem psychice bene me habeo, grippam simulare nullo modo possum.
Tempore ergo dierum festivorum, cum una cum familia manere debeo nulloque alio asylo mihi dato, "aegrotare" soleo. Ut heri. Ceterum, non est fortasse hoc meum "ingenium" tantopere egoisticum ut id modo descripsi: re vera (i.e. corporaliter) laborare talibus in momentis incipio, consilio mei non tam voluntario quam subconscientia ductus.  
Doleo me hanc artem possidere nescivi tempore pueritiae, cum schola saepe molestissima mihi adeunda erat. Primum enim expertus sum "morbum" meum modo post matrimonium, cum iuvenis 24 annos natus fui, cum scilicet intellexissem me non-mihi-destinatam mulierem uxorem duxisse. "Morbis" tunc permultis laborare coepi, quorum symptomata ceterum sat gravia viderentur (ut excessus sub cute, quasi fibromata). Nesciens quid mecum eveniret, medicum Americanum (nam in Ohio, uxoris patria, degebamus) adire coepi, qui me multoties investigavit nihil mali in corpore inveniens.
Tunc causam intellexi, uxorem reliqui (sex menses post matrimonium); dolores omnes spatio duarum septimanarum evanuerunt.
Tali ingenio volo instructum esse personam *detectoris* in fabula mea (futura) criminali. Licet aliter quam ego, detector/indagator ille sua arte semper ad libitum uti possit.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz