poniedziałek, 15 lutego 2016

Meditationes post-Dahabianae (I)

Octo dies modo cum K. mansimus Dahabiae (Arabice Dahab) in ora maritima Sinus Aqabianae Maris Rubri. Adam, amicus noster, domum ibi possidet, ubi licebat nobis gratis manere. Vilissimum quoque iter: volatus Cracovia -> Eilat Israelianorum stat solis ducentis aureis, certe debebamus quoque tramine Cracoviam petere, deinde laophoro publico Israeliano transitum limitalem Eilat/Taba (ubi Israelianis centum siclos solvere debes, ut te e terra suorum relinquant), sed summa summarum iter non fuit valde ponderosum crumenae nostrae.
Oppidum Dahab re vera duo oppida sunt: Dahab I, id est 1.400 incolae Arabes habitantes in aedibus parvis unius aut maxime duobus tabulationis cum adiacentibus ovilibus, saeptibus, stabulisve (plenis ovium, caprarum, camelorum, gallorum, gallopavonum, anatum etc.; quorum omnium foetor multis in locis naribus difficilis) necnon Dahab II, sive 300-400 incolae peregrini (ut Adam noster), habitantes in aedibus plus minusve luxuriosis, sine animalibus (praeter testudines solitarios hic et ibi errantes, sicut in viis canes erratici). Tertia pars hominum, quos in oppido hoc vides, sunt peregrinatores: et peregrini [sed horum non multi post ictum tromocraticum in aeronavim Russicam ante annum] et Aegyptiaci divites ex Cairo Magna aut Alexandria, advenientes imprimis ad urinandum, nam scatet litus corallietibus visu vero perpulchris (quae corallieta et ego, sqaulorum perterritus, a K. coactus bis natando inivi).
Mihi maxime placebat ambulatio iuxta litus maris longitudine ca. 3-4 chiliometrorum solis pedestribus relicta, unde aspectus ad alterum Sinus Aqabianae litus valde montuosum valdeque mysteriosum, scilicet Arabiae Saudianae. Sed quoque parva oppidi angiporta inire me iuvabat, ut vitam veram Arabum paululum inspicerem.
Ceterum, conamina trium mensium linguae Arabicae studere omnino (fere) frustra feci, nam: 1) dialectu locali utuntur; 2) non vero cupiunt tecum loqui, quasi nolint nos, Europaeos, mundum ipsorum nimis adoriri, quasi continuo dicerent: Amamus vos ut hospites, sed mementote nos et vos omnino alio in orbe terrarum vivere.
Cuius rei exemplum bonum Awwad, taxiraedarius amicusque Adam, qui nos in limite Israeliano expectaverat, deinde ad varia loca visitatu digna taxiraeda sua tribus diebus vehebat, permulta colloquia trivia nobiscum tunc habens. Etiam ad domum suam familiamque inspiciendam nos invitavit sed... de rebus gravioris momenti (ut ex. gr. cogitata politica sive de moribus cotidianis Arabum) numquam collocuti sumus, neque relationem nostram in amicitiam mutare nobis contigit (at fortasse non conati sumus satis?, ceterum communicatio nostra non facilis erat, Awwad sciente plus minusque ducenta verba Anglica, quibus nihilominus fabre utens de omni fere re communicare valuit).
Sed placuit nobis valde modus vivendi Arabum: sine curis, sine festinatione, secundum regulam: Sit, quid Deus vult.  
Placebat quoque caelum nocturnum intueri, cum nonnulllis constellationibus mihi ignotis – sed peritus astronomiae minimus sum – necnon Luna crescente alia omnino quam in Polonia positione (hic enim, in Aegypto, "iacet" Luna horizontaliter).
Placebat et esca Arabica: placenta (pita) cum pastis e faba, cicere aut melongena factis, parvulo usu carnis. Id est... placuit labris, sed non intestinis, ergo magnam partem itineris in latrina domus Adamianae mansi, sat multa ibi scitu digna legens, imprimis librum "Aegyptus: haram, halal" (Aegyptus: per fas et nefas[1]) Petri (Piotr) Ibrahim Kalwas, diurnarii Poloni, qui ante septem annos in fidem musulmanam convertit (Alexandriae cum uxore pueroque vivit, observator est vitae cotidianae Arabum cautissimus).




[1] Aut fortasse: modo fas, modo nefas, nam "per fas et nefas" significationem aliam habet: omnibus viribus/subsidiis etc.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz