poniedziałek, 26 grudnia 2016

De mendicis specialibus

Apud Suetonium de Divo Augusto legimus eum - imperatorem! - interdum, somnio quodam perterritum, in viis mendicare:
Ex nocturno visu etiam stipem quot annis die certo emendicabat a populo, cavam manum asses porrigentibus praebens. 
Certe non est saepe caesar in via forove asses apud populum poscens videndus.
Mihi haec fabula memoriam adduxit mendici procerae staturae, quem ante quindecim plus minusve annos vidi stantem in pronao cathedrae Coloniensis. Cogitares mendicum hominem humillimum esse debere; non hunc tamen. Hic enim, primum tacitus, subito magna voce, quae in tota fere ecclesia clare audiebatur, clamavit (parcite, si mendose Germanice scribo): Was ist lost? Sie spenden nicht mehr! Id est: Quid factum est? Nil datis (mihi) porro!
Non puto Augustum ita ad asses sibi dandos praetereuntes adhortatum esse. Credo autem multos plus quam unum assem ei ea occasione maximo cum gaudio dedisse aut saltem dare velle.  

niedziela, 25 grudnia 2016

Amici 5 minutarum

Adesse fabulam Murakamianam, cuius tituli iam memor non sum, ubi vir plus minusve iuvenis, ab amatrice (si bene memini) relictus, domo exit et temere vagatur per urbes Iaponicas, novos novosque amicos in unoquoque loco inveniens, viros ac mulieres vero speciales.
Similiter nunc mecum res se habent, licet non sim porro "vir plus minusve iuvenis". A die 23 IX, cum ab "uxore" domo nostra deportatus sum, conveni permultos homines mihi ignotos, in multis locis, antea aut omnino aut vix umquam a me frequentatis. Difficultas in eo esse: hi omnes "amici amicaeve" sunt mihi dati ad quinque vel decem minutas, deinde evanescunt; dum "uxor" quattuor annos manserat.
Sunt sicut personae theatrales confectae - ut scripist in libro "Tabernae cum cinnamomo" Bruno Schulz - ad unum tantum actum, unum singulum gestum in scaena agendum. Rogo aliquem, utrum ex. gr. equiria amet, at vir iam evanuit, apparet autem alius, qui ait certe, se amare, non equiria tamen, sed cursuram robotorum-camelorum (sunt taliae cursurae in praedivitibus terris Arabicis). Conversatio balbutiens quasi continuatur, mutantur tamen collocutores. Hi omnes apparent in vita mea ad parvulum temporis momentum, etiam puellae novae, ut haec novissima, actuosa societatis Greenpeace - a quibus, ut omnibus nebulonibus sinistrae partis, normaliter abhorreo.
Ipsae cauponae mutantur. Nuper hic scripsi de thermopolio "Oculus ad oculum", quo cum cane ambulare solebam, olim ad Prosecco, nunc ad potionem zingiberianam bibendam; iam clausa est haec caupona propter causas quasdam legales. Taberna autem prope aedem matris meae caffearia seu potius thearia-herbaria, nomine "Herbipolium", clausum iri fine mensis Februarii, nam non satis emptores huc adveniant. Re vera, tempore meae ibi fere cotidianae visitationis solus in taberna maneo, praeter canem meam et tabernae possestricem aliquantulum iam provectae aetatis, quacum libenter colloquor de rebus omnibus et nonnullis aliis.
Spem aliquam pono in novo aperta taberna caffearia in compito viarum Popularis et Inferioris; cogito quoque cordialiter de caupona AA, de qua heri hic scripsi, sed hanc esse procul a me, in media urbe - ceterum nescio, utrum cum cane eam intrare possim; rogare debeo.
Deus habet fortasse aliqua erga me consilia, nova mihi destinata loca (possimo in casu, in coemeterio), fortasse quoque novos amicos amicasque. Sors quaedam nova me sine dubio rapiet, nescio tamen quando: post annum?, duos?, aut fortasse iam ut cattulus insidiatur in limine domus. Patienter mihi esse exspectandum.    

sobota, 24 grudnia 2016

Paralysis Natalicia Varsoviae (2)

Per mediam urbem heri vespero vagabar horribilemque aspectum videns: cauponam catenae McDonald's in statione ferriviaria centrali, quae caupona aliquo alio tempore semper aperitur (nescio de Paschate), clausam esse, sine lumine lampadum intus. 
De locis tamen heri, die sc. Vigiliarum, nihilominus apertis cum loquebar, oblitus sum semi-officialis cauponae Serbicae - semi-officialis, nam in aedibus legati Serbiae locum habet, nullo cauponae titulo in porta - nam Serbi, ut Russi Graecique calendario ecclesiastico Iuliano utuntur ac festum Nativitatis duobus septimanis post Occidentales celebrant; heri illis nulla die festa erat. Sed hunc locum adire mihi non licet, nam bis iurgia ibi olim ebrius incitaveram; verisimiliter adhuc me memoria mala tenent (sicut in quodam thermopolio Georgico, nomine ceterum "Argo").
Mansi ergo heri per fere unam horam vespertinam - cena Vigiliarum carne privata cum matre prius sumpta - in taberna caffearia-thearia Anonymorum Alcoholicorum. Colloquia satis bona habui cum hominibus, qui per multos iam annos temetum non bibunt (ego ab undecim diebus). Deinde domum matris ambulando reverti.  

piątek, 23 grudnia 2016

"Paralysis" Natalicia

"Paralysis" Natalicia in Polonia durat tres fere dies, i.e. vespero diei Vigiliarum (ergo cras, 24 Dec.) necnon duobus ipsis diebus Nativitatis (25-26 Dec.), cum nulla (fere) tabernarum cauponarumque aperitur. Hoc anno Varsoviae saltem "paralysis" coepit iam hodie, die Veneris (23 Dec.), cum multa loca publica clausa sunt citius solito. Volui hodie in bibliotheca locali mandare librum Maximiliani Frisch "Homo faber"; sciens die Veneris bibliothecas locales urbis meae usque septimam horam vespertinam operari, hora nondum sexta duas bibliothecas prope aedes matris adortus sum, sed frustra: portam clausam utroque loco inveni. Natio sumus vero pigerrima!
Depressso animo laborans, matre circa horam octavam iam in lectulo sopita, decrevi me mediam urbem petiturum, ut vitam eius ultima nocte ante "paralysin" inspiciam. Decrevi primum laophorum (Anglice bus, etiam nomine 'autocurrus' utor) ascendere, quod veniret; venit ut primum laophorum lineae 131, quod usque Stationem Ferroviariam Centralem vectores vehitur. Bene, usque fere ipsam stationem iter feci, homines multos iuvenes cauponas petentes – ultima occasio! – de fenestra autocurrus intuendo.
Ceterum, inveni non tam integram fore "paralysin" urbis. Cras vespero, cum omnes familiae piorum catholicorum Polonorum domi sedebunt adventum Christi expectando, a carne eo die in cibis abhorrendo, omnia loca publica clauduntur, praeter ecclesiis, ubi media nocte missa pastoralis habetur. Sed inveni inopinate tabernam caffeariam Anonymorum Alcoholicorum in ipso medio puncto urbis aperiendam cras hora septima vespertina usque decimam. Post ergo cenaculam cum matre verisimiliter illuc properabo ad theam fructuosam bibendam. Die postero, id est primo die Nativitatis (25 Dec.) post meridiem iam nonnullae cauponae caffeariae magnarum catenarum (ut ex. gr. Caffe Nero, ubi "aura" mihi valde placet) secundum morem solitum operabuntur.
Tertio die "paralysis" re vera iam multa loca aperientur, imprimis temeto bibendo dedita. Est enim mos Polonorum die Vigiliarum a carne alcoholibusque (saltem multis in familiis) abstinere, sed duobus diebus postea - cum iam scimus Christum infantem sanum natum esse - copiosissime et bibere et omnem carnem comedere; permultae tunc sunt mortes ob cardioplegiam.

Martinus Zythophilus domi adventum Christi exspectat

Adueniuntque dies et Christo festa dicata
inque uiis fulget stella modique sonant.
Pro requiete tenet iam non sacer omnia clamor;
huc, illuc homines et properant et emunt.
Abstineo turbis, fora uito, sed mihi dono
munera, cum duco pocula grata silens.

De auxiliis post saecula inopinate nobis praebitis

Climatologiae periti, praesertim hi, qui historiam climatis terrae scrutari cuperent, usque nuper querebantur regularem mensuram temperiei coeptam esse demum saeculo XIX. At subito, abhinc ante, ni fallor, non plus quam quindecim annos, aliquem animadvertisse nautas in omnibus navibus orbis Occidentalis e saeculo saltem XV morem habuisse cotidie bis, ter aut quater temperaturam et alias aurae peculiaritates ephemeridi navis caute inscribere, hora mensurae certe quoque data - eo modo habemus haud parvum archivum nuntiorum de temperie praeteritorum 5-6 saeculorum saltem in maribus ac regionibus litoralibus Europae, deinde quoque Novi Mundi. Quod iam, ut audio, usui dendrologiae historicae peritorum magnopere profuit.
Alium auxilium inopinatum donaverunt, Polonis saltem... crucigrammata. Nam usque nuper non habuimus bonum dictionarium synonymorum. Sed habuimus, saltem a decem annos, paginam interretialem cum collectis e milionibus fortasse crucigrammatis definitionibus periphrasticis rerum, ut mos es has definitiones in crucigrammate aliquantulum abdite dare, ut coniectet lector rem ipsam - ut e.gr. pro nomine 'caput': 1) habitatio cogitationum; 2) cerebri sedes; 3) quod struthio in harenam inserit; 4) pars corporis, ubi "oleum" tenetur, etc.

Pessimus dialogus inter coniuges

Uxor: Faciamus aliquid, carissime, hodie vespero!
Maritus: Optime, mel meum! Faciemus, quodlibet elegeris.

czwartek, 22 grudnia 2016

De reflexu automatico

Semper cum per telephonium loquor, nullis prope me testibus oculatis, reflexu automatico (=me huius rei insciente) digitis... genitalia tango. Minime refert, utrum cum puella pulchra an sene turpi loquar - semper id facio, cuius rei certior factus sum demum post finem colloqui.
Mater mea simili occasione mammas tergere solebat - conspexi id clam.
Sum ergo genetice ad talia damnatus.

środa, 21 grudnia 2016

Propinatio sexistica Polonorum

Utinam vodka maneat nobis semper frigida at mulieres calidissimae!
Nunc, cum sobrius conspiciam mundum circum me temporis ante-Natalis, videntur mihi omnes aut ebrioli aut omnino ebrii esse. Heri in caupona "Lotus" frequentata a peritis artis cinematographicae - posita enim est prope Varsoviensem Cinecittam - quorum bibendi mores proverbiales fere sunt - rixam pugnamque vidi virorum adultorum usque sanguinem effusum. Deo gratia cultris usi non sunt.  

wtorek, 20 grudnia 2016

Martini Zythophili carmen de papa pauperibus panem aquamque praebente

Non possum, quin disticha maxime mi grati poetae hic citam, neque permissionem quidem poemata eius divulgandi apud ipsum peto:
Te, Francisce ferunt natalem egisse modestum
pauperibusque hodie te tribuisse cibos.
Quae data iis est daps? Vir ut es tam, papa, modestus,
appositus durus panis aquaeque calix.

De Scylla cunno latrante

Diu cogitabam de Scylla LX carminis Catulli:
Num te leaena montibus Libystinis
aut Scylla latrans infima inguinum parte
tam mente dura procreauit ac taetra,
ut supplicis vocem in novissimo casu
contemptam haberes, a nimis fero corde?

Ni fallor, apud me peritiores (quod ceterum difficile non est) sodales Gregis Latine Loquentium opinionem de hac re (maxima e parte frustra) poposceram; fortasse etiam hic aliquid de Scylla cunno latrante scripsi.
Hodie fortasse rem fortasse solvi, gratia Ovidii Epistularum, ubi legitur:
Aut nos Scylla rapax canibus misisset edendos?
Scylla ergo, puella olim perpulchra a Circe ob invidiam in monstrum mutata, non ipso cunno (=infima inguinum parte; nonnulli de natibus euphemice scribunt) latrabat, sed latratione canum, qui in eodem eius corporis loco nidum sibi, voluntate Circes certe, fecerunt).

poniedziałek, 19 grudnia 2016

Eale quid sit

Apud Plinium (Nat. hist. 8,73) legimus: fera, quae vocatur eale, magnitudine equi fluviatilis [=hippopotami], cauda elephanti, colore nigra vel fulva.
Dictionarium maximum Latino-Polonum prof. Mariani Plezia suggerit de rhinocerote hic agere. Cur tamen, rogo, nullam mentionem adesse cornus?

De absentia narium apud Sinenses

Mirum in modum tam pauca noverant Graeco-Romani de Seribus, ex quorum terra importabatur - per intercessores, i.e. mercatores Asiae Centralis - tam magna copia bombycis. Fortasse "peritissimam" huius gentis descriptionem dedit Plinius in sexto libro Naturalis historiae (6, 187):
Ferunt certe ab Orientis parte intima gentes esse sine naribus, aequali totius oris planitie.
Ipsi Seres etiam hodie nos, Occidentales, propter nasos longos, iis odiosissimos, nuncupant semi-contumeliose 'da bizi' (nasi magni).

niedziela, 18 grudnia 2016

Quomodo res sese habebant cum istis Sirenis

Apud Homerum hae semi-mulieres, semi-aves [demum in Medio Aevo mutatae sunt, nescio ob quam causam, in semi-mulieres, semi-pisces] prope Siciliam in scopulis habitantes alliciebant in se nautas carminibus pulchrisonis; qui nautae certe in iisdem scopulis mortem inveniebant. Etiam in fontibus Latinis legimus de mortiferis Sirenarum carminibus (Hieronymii Epistolae 54 (47), 13) necnon cantu Sirenarum (Ambrosius, De Jacob et Vita Beata 2, 12).
At Cicero (De finibus, 5, 49) docet: Sirenes multa se scire profitebantur, ut homines ad earum saxa adhaerescerent.
Ergo carmina Sirenarum nautas alliciebant an scientia (secretorum)?  

Roma sordis exportatrix

Nuntiatum esse urbem Romam mox exportaturam 70 milia sordis in vicinam Austriam. Qua occasione Martinus Zythophilus Austriacus, fortasse optimus poeta Latinus omnium temporum, scripsit distichon:
Ius, mores, artem prius, aurea Roma, dedisti,
sed nunc quisquilias mittere, Roma, paras.
Qui autem Theodisce legere sciunt, legant de hac re plura:
http://diepresse.com/home/wirtschaft/economist/5125804/Rom-entsorgt-ab-Dezember-70000-Tonnen-Muell-in-Oesterreich

De variis opinionibus super rosarium

Nuper de rosario hic scripsi, quod dicere solet notus mihi negotiator (=businessman) me decem plus minusve annorum iuvenior.
De eadem re nuper cum Irena, quae est catholica piissima, locutus sum. Contra exspectationem dixit Irena sibi rosarium nullius momenti esse, damnum, ut ait, temporis, prex automataria, non ex imo corde dicta.
At mihi - qui potius agnosticus quam catholicus sum - videtur aliquid boni rosario adesse.
Damnum temporis... Si tempus bonum tibi ad praesens est, certe esse damnum. Sed si malum tempus...? Tunc vis lapsum temporis quam citissimum fore. Quidni lapsus hic accelerandus sit "Ave Marias" quinquagies dicendo? Si tibi pacem id afferat, nemini autem noxiam...

sobota, 17 grudnia 2016

De vi allii contra vampyros

Scripsit hodie Ioannes Oleastrensis (Hispanus) ad sodales Gregis Latine Loquentium (sine permissione eum cito, sed... res maximi momenti mihi est - spero eum hac re non stomachaturum; ceterum multi sodales GLL licentiam mihi olim dederunt citare verba ipsorum, iam non memini, utrum in numero eorum Ioannes Oleastrensis fuerit):
Viculus ex quo sum oriundus nomen habet Aceuchal, ab antiquo nomine proveniens quod significat 'sylva oleastrorum'. Locus ubi sponte nascuntur oleastri, quae arbor silvestre genus est olivae simile. Non vero edibiles fructus earum sunt.
Sed fructus qui maxime colitur in viculo meo allium est. Hic celeberrimus est fructus , quod potissimum est condimentum inter agricolas et, iam antiquitus, Virgilio teste, praecipuum erat inter condimenta agricolarum esui. 
Vetus erat opinio qua censebatur allium esse remedium optimum ad arcendas incantationes et ad diabolos expellendos e corporibus. Hodie tamen fere nemo est qui hoc utatur remedio, cum sit nemo qui novercalibus veteribus incantationibus credat. Sic allium manet optimum condimentum, sed iam a veteribus superstitionibus exemptum.

Sententia, quam ante oculos semper ferre debeam

Si distinguere voluerimus causas metus nostri, inveniemus alias esse, alias videri. Sen. Epist. 30, 17

Sicut Moscoviae

Nuper hic de Moscoviensi pinacotheca "Galeria A3" scripsi, ubi vespertino tempore, pinacotheca iam visitatoribus clausa, pictores aliique artifices necnon amici eorum bibere temetum solent dones somnum capiant, deinde ad mensam fulti usque mane dormiunt.
Idem inveni apud Ciceronem "De inventione": cenare et in eodem loco somnum capere voluerunt, cenati discubuerunt ibidem.
Iuste Muscovia "tertia Roma" nominatur.

Somnium de amico morte voluntaria mortuo (2)

Eodem fere die, cum amicum hunc in somniis vidi (ubi decrevimus Kal. Jan. una per silvas currere), in vita reali conspexi mulierem rusticam fere in media urbe Varsovia birota vehentem, portando permagnam falcem (Angllice scythe). Quasi mors in quadam pellicula Bergmaniana.

Suicidae non purgant dentes (2)

Suadelae amici qui pseudonymo bedware utitur parens, modo filo interdentali usus sum.
Re vera pugnam contra ultimam meam ebrietatem coepi die 13 Dec., dicato sanctae Luciae. Eo die Sueci dicuntur contra veritatem astronomicam credere lucem annualem crescere incipere - huius phaenomeni ream esse fortasse Auroram Borealem, maxime activam media hieme.
In pedibus steti tamen demum postero die, 14 Dec., dicato sanctis Alfredo & Isidoro Hispalensi - hic hodie patronus interretis a nonnullis habetur, nam indoles ei adfuisset simul in variis locis apparere[1].
Bonum tibi diem hodiernum, lector care, exopto, sanctis Olympiae, Floriano (patronus siphonariorum) & Lucae dicatum. Ceterum, in Polonia saltem, est hic "dies sine maledictis" (unus per totum annum).
[1] etiam si docet Plautus in "Amphitryone": nec potest fieri, tempore uno homo idem duobus locis ut simul sit

piątek, 16 grudnia 2016

Suicidae non purgant dentes...

... ultimis scilicet horis (aut diebus) ante suicidium, cum iam sciunt se sibi manus illaturos. Ita dicant biocolytae Iapones in casibus, cum dubium sit utrum de suicidio agitur aut homicidio.
Ego modo dentes purgavi primum post sex diebus: quattuor diebus enim alcoholia (denuo, pro dolor) bibi, sequentibus duobus cum purgare conarer, statim vomitabam.
Ergo suicida fortasse non sum. Licet... modo ante ebrietatem in somnio viderim collegam meum Christophorem M., artis photographicae fortasse in Polonia virum peritissimum. Convenimus quasi in balneo sudatorio, ubi Christophorus, de hoc et de hac loquens, invitavit me ad cursuram voluptariam (Anglice jogging) per silvas suburbanas Kalendis proximis Ianuariis. Scivit enim me solitarium, ab uxore relictum esse, ergo putabat fortasse mihi talem cursuram cum collega voluptati fore. Si bene somnium memini, assensus sum. Et omnia bene se haberent, nisi... Christophorus re vera (in vita reali scilicet, non in somnio) ante quinque circiter menses mortem voluntariam sibi conscivisset, nam permagno morbo alcoholismi laborabat. Mortuus est 55. vitae annum agens. Ego 52. ago.
Dentes ergo nobis sunt purgandi quam saepissime!

Hortulus insularis plantarum a possessoribus relictarum

Adest insulae, ubi mater mea, et nunc quoque ego, vivimus, in altero tabulato hortulus spontanee factus, id est qui a vicino quidam mihi propius ignoto cautissime curatur. Est hic vir, qui plantas amat, uno die ergo insulares nostros factiores fecit se libenter accepturum omnes plantas, de quibus alii, imprimis homines provectae aetatis, curare non vero possint.
Ita iam collectionem haud parvam habet, quam partim domi tenet, partim autem - ut in photographemate supra - prope aedium scalaria ostendit. Hibiscus(?), quem a laeva, prope parietem videtis, ad matrem meam pertinuerat, antequam viribus debilissima mater facta est. [Mater hanc plantam hibiscum nominabat, quod mihi tamen dubium videtur; neuter nostrum peritus rerum botanicarum est.]

piątek, 9 grudnia 2016

Dialogus fere antisemiticus, me id minime volente

Cupidus sum sciendi originem nominum omnium, etiam nominum gentilium amicorum meorum. Unus horum, qui ceterum eodem fere die ut ego natus est anno 1965, nominatur, dicamus, (Adam) Berliner. Id est Berolinensis (re vera aliud ei nomen gentile est, sed simili modo e nomine cuiusdam urbis quasi adiectivum linguae Germanicae structum, ut Breslauer, Danziger, Pariser, id est, nostra lingua, Wratislaviensis, Gedanensis, Lutetiensis). Scimus multos Iudaeos Polonos nomina gentilia derivata habere de nominibus urbium variarum, ubi eorum proavi habitare solebant.
Rogavi ergo uno die Adam (qui re vera magis quam amicus director meus olim fuerat in officina quadam diurnaria) ad poculum cerevisiae:
- Dicas mihi, quaeso, aliquid de origine nominis gentilis tui...
Respondit sub-iratus:
- Quid, monstrare vis me Iudaeum esse?
Nescivi primum, quid ad talia verba dicerem.
- Fortasse Iudaeum - respondi. - Fortasse Germanum...
- Bene scis nomen id Iudaeum, non Germanicum, esse. Nolo de hac re disputare.
- Cur?
- Nam... Familia mea tota Treblinkae gasificata est!
Tunc animus aliquantulum malus me intravit. Dixi:
- Si tu vivis, at natus es viginti annos post bellum [alterum mundanum] finitum, ergo aliquem e familia tua e bello Holocaustoque sospitem relictum debere.
Hoc erat nimis Adam.
- Quid? Quinquaginta meorum mortui sunt, a Polonis saepe proditi! Unus pater relictus!
At ego, spritu malevolenti subito impletus, perrexi:
- Quinquaginta homines! Sat magna familia!
Adam dixit me antisemitam esse, poculum suum cito vacuum fecit ac me solum sine valedictione in mensa reliquit.
Sed ab amicis nostris communibus didici historiam de sorte suorum ab Adam narratam non 100% veram esse: ambo sui parentes necnon avus, patruus, matertera etc. tempore belli refugium in Unione Sovietica invenerunt neque umquam a Hitlerianis petebantur. Alteri vero - fortasse maior pars familiae - Treblinkae a. 1942 gasificati sunt.      

czwartek, 8 grudnia 2016

Ignis omnium vetustissimus

Quid faciendumst tibi cum vis pilam electricam lampadis (Anglice: light bulb) quam longissime vivere? Numquam lampadem exstinguere!
Ita patet e casu siphonariorum urbis Livermore Californiae, in statione quorum adhuc utuntur pila electrica, quam sub tecto huius loci siphonarii pependerunt AD 1901. Pila abhinc semper gliscit ac numquam exstingitur, ut siphonariis viam ad currus cum siphonibus ostendat.  
Propter longaevitatem pila haec inscripta est Guinessiano Libro Mirandorum.
Pila electrica Livermorensis olim possidebat vim 30 aut 60 (quot recte, nunc incertum manet) Wattorum, hodie tamen lumine tenuissimo lucet vi plusminusve quattuor Wattorum.
Fabricatricem pilae fuisse Shelby Electric Company urbis Shelby US-civitatis Ohio.

De rosario negotiatoris

Negotiator (Anglice businessman) quidam plusminusve quadraginta annos natus, ergo me multo natu minor, iuvenem ceterum auram circum se praebens/emittens, quem in orbe alcoholicorum anonymorum conveni, narravit de sui more ante omnem difficilem negotiationem rosarium Virginis Mariae dicere. Dicit, ut piis catholicis deceat, quinque decadas, ergo quinquaginta Ave Marias, ne dicam de Symbolo Apostolorum in intio precis neque de Patre Nostro in initio uniuscuiusque decadis - tempus has preces dicendi in vita semper festinantis negotiatoris videatur sat longum esse. Sed amicus hic novus meus dicit id et sibi et ipsi negotiationi prodesse, nam rosario dicto multo pacatiore animo rem commercialem aggreditur.
Ceterum homo est linguae ut ita dicam salacissimae, morum non semper "catholicorum" (de permultis mulieribus narrat, quibuscum rem aut iam habuit aut habere velit). Mirum.
Conventu negotiatoris motus, nonnulla de rosario (seu corolla rosarum) per rete quaerebam. Inveni similia rosaria adfuisse/adesse multis fidibus mundi: https://en.wikipedia.org/wiki/Prayer_beads
  

poniedziałek, 5 grudnia 2016

Blatta in ore!

Hodie mane carnem blattae (Anglice cockroach) fere gustavi, certe insciens. In poculum meum, quod praeterito vespere mentha mellita semi-plenum humi prope lectum reliqueram, una blattarum noctu serpsit mortemque in liquore invenit. Mane autem relictam partem potionis bibere conatus sum at subito aliquam partem materiae solidae inter dentes sensi. Statim de blattis cogitavi, sed speravi rem aliam esse (consistentia tactu dentium labiarumque similis videbatur uvae passae). Ad lucem tamen materia inspecta cadaver blattae cum mystacibus longis se esse evidenter praebuit. (Mea culpa, nam potionem mel continentem humi neglegenter reliqui.) Primum abhorrui, deinde cogitavi me nihilominus meliore sorte ex hoc conventu exisse quam blattam.
At praeterito vespere ante somnum legi paginam interretialem spectantem ad escas maxime horribiles mundi:
http://www.hostelworld.com/blog/the-50-weirdest-foods-from-around-the-world/
... nam uxor mea (nunc "olim uxor"), quocum caneque nostra heri primam ambulationem e tempore divortii habuimus, adhortata est me ad librum gastronomicum scribendum de "cibis pessimis" (maxime olentibus etc.) mundi; nam modo symbolam de piscibus fermentatis Scandorum in quibusdam actis menstruis divulgavi. Post nonnullas autem horas ipse talem escam fere comedi.
Ceterum cum blattis habemus apud matrem - ubi nunc coactus habito - situationem multo meliorem quam habueramus cum primum huc adveni (in fine sc. mensis Septembris). Tunc enim in culina regnabat consobrina mea, quae semi-caeca est, ergo multas particulas escae nolens volens ubique relinquebat. Postquam ego gubernaculum culinae intercepi ac domum diligentius purgare coepi, blattarum decimam ut maximum partem relictam esse copiae pristinae.  

De neocatechumenatu utraquistarum

Utraquistae, sive calixtini, fuerunt motus husitarum, qui in Bohemia saeculis XV-XVII degebant, postulantes inter alia communionem (=cenam sacram) dandam fidelibus "sub utraque specie", i.e. panis et vini. Hodie autem idem petunt - ac sibique a suis sacerdotibus dantur, ni fallor, Sede Apostolica rem probante - participes Itineris Neocatechumenalis (quod vulgo, in Polonia saltem, nominabatur Neocatechumenatus).
Cuius motus particeps factus olim est amicus quidam novus meus, annos 60+ natus, qui iam per nonnulla decennia contra morbum alcoholismi pugnam agit. Dixit mihi se post 15 annos abstinentiae participem Neocatechumenatus fieri decrevisse ob, ut putabat, vocationem spiritualem. Putavit sibi parvulam copiam vini communalis semel per septimanam - die sc. Solis - in missa sacra bibendam minime nocivam. Sed errabat, nam mox redivit ad plenam temeti consumptionem atque in hac, ut hodie dicit, errore quattuor annos porro mansit.
Nunc per nonnullos annos denuo non bibit.
Ego autem per sex dies. Sex difficiles dies.
Deus meus, me amicumque meum adiuva!    

piątek, 2 grudnia 2016

De insulis fluitantibus

Putavi id esse inventum tantum imaginationis Sericae: insulae immortalium (=sanctorum taoisticorum) fluitantes in mari, nullo iis loco fixo. Unus imperatorum Sinensium dicitur classi iussisse has insulas quaerere; certe frustra.
Sed Plinius Minor de similibus insulis, essent parvulae, in lacu Vadimoni (Epist. 8, 20):
3 Ipse certe nuper, quod nec audieram ante nec videram, audivi pariter et vidi. Exegerat prosocer meus, ut Amerina praedia sua inspicerem. Haec perambulanti mihi ostenditur subiacens lacus nomine Vadimonis; simul quaedam incredibilia narrantur. 4 Perveni ad ipsum. Lacus est in similitudinem iacentis rotae circumscriptus et undique aequalis: nullus sinus, obliquitas nulla, omnia dimensa paria, et quasi artificis manu cavata et excisa. Color caerulo albidior, viridior et pressior; sulpuris odor saporque medicatus; vis qua fracta solidantur. Spatium modicum, quod tamen sentiat ventos, et fluctibus intumescat. 5 Nulla in hoc navis — sacer enim -, sed innatant insulae, herbidae omnes harundine et iunco, quaeque alia fecundior palus ipsaque illa extremitas lacus effert. Sua cuique figura ut modus; cunctis margo derasus, quia frequenter vel litori vel sibi illisae terunt terunturque. Par omnibus altitudo, par levitas; quippe in speciem carinae humili radice descendunt. 6 Haec ab omni latere perspicitur, eadem aqua pariter suspensa et mersa. Interdum iunctae copulataeque et continenti similes sunt, interdum discordantibus ventis digeruntur, non numquam destitutae tranquillitate singulae fluitant. 7 Saepe minores maioribus velut cumbulae onerariis adhaerescunt, saepe inter se maiores minoresque quasi cursum certamenque desumunt; rursus omnes in eundem locum appulsae, qua steterunt promovent terram, et modo hac modo illa lacum reddunt auferuntque, ac tum demum cum medium tenuere non contrahunt. 8 Constat pecora herbas secuta sic in insulas illas ut in extremam ripam procedere solere, nec prius intellegere mobile solum quam litori abrepta quasi illata et imposita circumfusum undique lacum paveant; mox quo tulerit ventus egressa, non magis se descendisse sentire, quam senserint ascendisse.
Fortasse agitur hic non de veris insulis se caespitibus harundinis. Sed pecora sustinere possunt...


Petrolei pretium crescit post decretum OPEC

Die Mercurii in conventu Vindobonensi societatis terrarum-exportatricium petrolei (OPEC) decretum esse - primum ab octo annis - productionem petrolei ab omnibus sociis OPEC deminutum iri, in summa 700 milibus doliorum per diem, ad copiam 32,5 milionum doliorum.
Rebus ita stantibus, pretia petrolei creverunt - e 46,4 dolariis per dolium petrolei generis Brent (Londinensis) die Mercurii mane, usque hodiernum (die sc. Veneris) 53,5 USD circa meridiem. Periti tamen putant pretia non posse sat diu magnopereque crescere, nam nimiam copiam petrolei adesse hodie in mercatu, quae copia sufficere mundo creditur usque fere finem 2017 anni.
Pretiis crescentibus magis magisque volunt US-Americani Canadianique petroleum suum fissile (Anglice shale oil) effodere, quod ad extrahendum difficilior (ergo carior) est quam naphtha liquida. At petroleum id fissile Americanorum maximus est aemulator terrarum OPEC. Circulus ergo OPEC-ianis cum pretiis est vitiosus.  

czwartek, 1 grudnia 2016

De Deo Veteris Testamenti a Ioanne Miles conspecto

Non est fortasse elegantiae in sui cyberdiario (=blog) verba aliorum passim citare, loco ipsius cyberdiarii auctoris cogitata monstrandi. Sed his diebus nihil est de quo scribere velim, citare tamen volo notionem perpulchram adhibitam ab Eduaro Minesotiano, sodale Gregis Latine Loquentium. Qui cu, de phrasi biblico 'dominus agminum' disputabat, utrum scilicet esset religio Judaeo-Christiana nimis bellicosa ut ei deceat, aduxit opinionem philosophi Christiani US-Americani, Iohannis (Jack) Miles, ponens notionem quae mihi valde placet: Deum Veteris Testamenti esse quasi palimpsestum deorum multorum. Si bene intellego, agitur hic de suspicione studiosorum priscam religionem Iudaeorum polytheisticam fuisse ac deinde demum Deus monotheisticus quasi superscriptus sit nominibus multorum deorum veterum. Quod videatur etiam in usu duorum nominum Dei in Veteri Testamento: Iahve/Iehova et Elohim (quae altera forma est ceterum ipsa numeri pluralis!). Sed non sum harum rerum peritus; tantum notio 'palimspestum deorum multorum' mihi valde placuit.
Ecce verba Eduardi:
De re ipsa heic tractanda videte duo opera ab Ioanne Miles conscripta quibus tituli _Deus: Memoria Vitae_ et _Christus: Summus cardo rerum in vita Dei_. In his operibus demonstrat Miles notionem Dei (perinde atque historiam mundi, memorias singulorum hominum, etc.) esse quasi palimpsestum "deorum" multorum. Non sunt hi libri e conspectu theologico conscripti sed ut critici literarii:
Sane illa traditione imbutus est Miles sed non eatenus ut factus sit sodalis ordinis neque est sacerdos Catholicus. Alicubi fando audivi vel legi eum esse sectatorem Ecclesiae Episcopalis. Melior situs quam Vicipaedianus est paginarum eius domesticarum ubi lector accuratiorem intellectum captūs (scope) huius auctoris sibi consequi poterit:
sed praesertim:


wtorek, 29 listopada 2016

De progressu citiore opinato

Ante nonnullos menses filius meus minor natu munus sibi invenit in statione televisifica (nolo nomen stationis hic adduci), ubi nunc, his proxime praeteritis diebus, moderator factus est - se id minime exspectante - huius stationis paginae Facebookianae* (at non agitur hic de simplici usu paginae FB; moderatori huius paginae necessariam esse peritiam supra ut ita dicam communem rerum interretialium etc.). Perterritus, rogavit meus filius rectorem, utrum enchiridium quoddam artis paginam FB moderandi haberent. Respondit rector se tale enchiridium non habere, nam artes interretiales tam cito evolvuntur, ut prelis datus liber (sc. enchiridion) post duos tresve menses iam nonnullis in locis minime actualis esset.
Quod in mentem meam adduxit memoriam annorum citissimae evolutionis oeconomiae Sinarum, i.e. annorum inter plus minusve 1993 et 2014. Tunc praesertim magnae urbes Oceano proximae citius omnium opinione evolvebant, permultis novis aedibus viisque totis quasi in dies nascentibus (nostratibus adesse proverbium: tam cito nasci ut fungi post imbrem). Prima harum urbium Shanghai sine dubio fuit - nomine Latino Sciamhaevum quoque nota. De hac urbe tunc dictum fuisse eius chartam (=tabulam geographicam) prelis ad imprimendum dari sensu communi carere, tam celerrima scilicet esset sui expansio.  
* Nonnulli Latiniastae nomine Graecizato 'prosopobiblion' utuntur. 

poniedziałek, 21 listopada 2016

Cauponae mihi maxime gratae (2)

Cauponae biberaticae mihi erant ut aliis domus amicorum – horum autem (=amicorum) loco compotatores plus minusve "regulares" necnon pueros puellasve cauponarias habui.
"Cellarium architectorum" (Piwnica architektów) Varsoviensis erat locus, ubi verisimiliter maximam pecuniam in vita mea reliqui, cotidie per ca. octo annos 6-8 pocula cerevisiae ibi bibens.
"Pinacotheca A3" (Galeria A3) Moscoviae, ubi habitavi annis 1995-96, non erat caupona sed re vera pinacotheca prope veterem ac peregrinatoribus bene notam viam Arbat. Pinacotheca tempore diei, nam postquam clausa erat, pictores aliique artifices Russi illuc venire solebant ad temetum (vodka) una bibendum. Nonnulli, me interdum non excepto, ad mensam dormiebant usque mane. Hoc erat tempus maximi mei alcoholismi, sensu copiae sumptae alcoholis; hodie si dimidiam huius copiae partem biberem, iam cymba Charonis decies veherer. Memini viam nocturnam domum mihi per pontem amnis Moskva iuxta Kremlinum erat faciendam. Una nocte veris, amne a me transito, decrevi me paululum vires recreare sedendo in banca quadam prope viam. In banca iacens tamen obdormivi at experrectus ambulare statim perrexi, mox ante me... denuo Kremlinum videns. Ita bis aut ter ea nocte evenit - tam ebrius fui, ne scirem directionem qua ambularem!
"Argo" – nomen navis Iasonis dedit cauponae eius dominus, nam ipse nationis Colchidicae (Georgicae) fuit. Locus erat visitatus saepe ab actoribus hominibusque litteratis. Sed mox cum caupone rixa quadam stupida mihi erat – prohibitus mihi erat abhinc introitus (sicut in cauponam Serbicam viae Roseae, de qua iam hic scripsi).
"Post siparium" (Za kulisami) Leopoli Ucrainensium, ubi anno 1996 nonnullos menses degi, caupona erat in aede theatri cuiusdam in centrali parte urbis posito. Multi homines iuvenes, multae perpulchrae puellae. Pro dolor, nimis cito Leopolim reliqui.
"Gustationes & offulae" (Przekąski, zakąski) Viae Cracoviensis Varsoviae. Hic trivi vesperes difficilium annorum inter Dorotheam et Catharinam (2010-2013), in turba compotatorum semper ibi haerentium. Coitum tamen post bibendum tantum semel accepi, deinde puella, bene decrapulata, nihil commercii mecum habere voluit.
Ultimos quattuor annos clam – nam officialiter mihi bibere prohibitum erat – adire solebam nonnullas cauponas Mocotoviae (est nomen partis Varsoviae) Superioris. Nunc, apud matrem debilissimam habitans, postquam eam in lectum hora decima vespertina pono, interdum cum cane mea ambulare solebam ad proximam (ca. 2 chiliometris semotam) cauponam Mocotoviae Inferioris "Oculum ad oculum" (Oko w oko). Quae in hortis publicis "Promenada" posita est ac multum spatium habet canibus ad explorandum – amant ibi enim canes, ergo saepe praeter meam duo tresve alii adsunt. Illuc plact mihi vespero adire ad potionem minime alcoholicam e herba theae cum zingibere factam sugendum. Sum ergo porro blatta cauponaria, sit haec blatta sobria. Amor cauponarum maior se praebuit esse quam amor alcoholis. Sed re vera... ob subitam (denuo) solitudinem id facio. 

sobota, 19 listopada 2016

Probatne scientia Deum adesse an non? – disputatio studiosorum US-Americanorum

Valde olim clarus studiosus physicae theoreticae, doctor Michio Kaku, unus creatorum theoriae chordarum (docentis adesse mundo, sive "superspatio", 11 universa seu dimensiones), modo nuntiavit theoriam hanc clare monstrare mundum a Deo creatum esse.
- Est mihi certum nos vivere in mundo, qui regitur principiis creatis – scribit dr Kaku, cui munus cotidianus est studiosi Neoeboracensis City College, in symbola recenti. Quae principia, addit, formata sunt ab universali intelligentia ac non esse fortuita.
Voluntatem Dei monstrant, eius sententia, inter alia quoque experimenta cum primitivis semi-radialibus tachyonibus.
Et hic difficultas. Nam tachyones – ut respondet ad revelationem Kakuanam Jay Wile, qui nuncupat se "et studiosum, et Christianum, sed non Christianum studiosum" – esse particulas hypoteticas: nescimus adhuc utrum re vera adsint an non. Si adsunt, movere debeant cum velocitate maiore lucis, ergo... esset difficillime experimenta cum iis facere.
- Deum esse mathematicum, cuius mens sonat musica creata undecim dimensionibus "superspatii" – nuntiat sollemne Kaku.
Wile respondet, Kaku – omni laude pro eius pristinis laboribus servata – hodie magis celebritam televisificum quam verum scientistam esse.

At mihi Kakuana revelatio in mentem adducit Ciceronianum: fors viderit, aut si qui est, qui curet, deus, sive Apuleianum: quod est... lex in urbe, dux in exerciitu, hoc est in mundo deus

Colloquium cum scriptore Marco Krajewski (2)

Quisdam colloquio participantium, mulier quaedam paululum iam annosa, rogavit auctorem fabularum criminalium, cur protagonistes sui librorum, biocolyta-criminum indagator Wratislaviensis temporis inter duo bella mundana (cum Wratislavia, caput Silesiae Inferioris, ad Germaniam pertinebat), nomine Eberhard Mock, vir tantopere bonis moribus privatus sit. Nam, pergit mulier, potiones alcoholicas bibit sicut spongia, lupanaria adit...
- At tu dixisti protagonisten tuum aliquantulum tui similem esse...? - addidit.
Krajewski respondit non omnia ei cum Eberhardo Mock esse eadem. Ipse scriptor, ut dicit, cum una uxore, quam iam ut studens iuvenis Universitatis Wratislaviensis cognoverat, vitam agit, pueros educando - possumus ergo ex coniectare eum maritum fidelem esse et lupanaria non adire. De temeto dixit breviter:
- Omnino non bibo, ne guttam quidem alcoholis.
Quod mihi mirum videtur. "Ne guttam quidem" bibunt plerumque qui bibere porro non possunt...
Sed fieri aliter certe cum Marco Krajewski potest. Pater meus ex. gr. non bibit - prater 3-4 occasiones "officiales" (dies cuiusdam natalis, cena sollemnis cum collaboratoribus etc.) per annum - quamvis minime alcoholicus esset. Filius eius autem... ne dicam plus.

De fiducia sui incertitudineque

Ut omnes scimus, sunt homines pleni fiducia sui, sunt alii, ut ita dicam, semper incerti, sunt qui in medio loco inter utremque stant. Ego me puto incertitudine sat (nisi valde) plenum.
Fortasse indicem bonum, monstrantem quem ad modum quisquis sit fiducia sui plenus, esset analysis huius hominis sermonis - analysis scilicet quaerens quam saepe utatur verbis talibus ut "sic", "certe", "sine dubio", aut, altera ex parte, "sed", "fortasse", "fieri potest ut"; hi incertitudine, illi fiducia sui pleni esse debent.
Ut audivi, diurnariis oeconomicis, quibus munus est in agentura Bloombergiana, non licet in relationibus (symbolis, opinionibus) suis adhibere verba "sed", "nihilominus", "fortasse" etc.; ne umum tale verbum quidem!
De hac re nescio quid sentiam.  

piątek, 18 listopada 2016

Colloquium cum scriptore fabularum criminalium

Adfui hodie colloquio semi-officiali cum Marco (Marek) Krajewski, maxime apud nos populari auctore fabularum criminalium, cuius libri translati sunt in 18 linguas (aliquantulum "clarus" habeatur Krajewski extra Poloniam quoque in Germania atque Italia). Vitam eius specialem vero esse: philologus classicus est, qui haud paucos annos prosodiam necnon grammaticam historicam Latinam (fortasse etiam Graecam) studentes Universitatis Wratislaviensis docebat. At ut homo iuvenis non fuit omnino amator librorum criminalium! Fabulas suas scribere coepit annum 31. vitae agens. Cum haec fabulae statim fere maxime populo gratae factae essent, Krajewski, post haesitationem nonnullorum annorum, decrevit se munere magistri/studiosi philologiae classicae abdicare ac totum libris scribendis daturum.
Conventum cum eo hodiernum "semi-officialem" fuisse dixi, nam non erat eventus publicus, sed colloquium quasi privatim habitum in Instituto Philologiae Classicae Universitatis Varsoviensis; nuntiis de conventu inter Latinae ac Graecae fautoribus per interrete privatim distributis.
Rogatus, utrum (et si ita, quomodo) scientia linguarum classicarum ei profuerit/prosit in fabulis criminalibus scribendis, respondit plus minusve haec: "Ita. Nam criticam textus classici - i.e. conatus quam simillimam originali formam textus reddere, habens in manibus textum multoties per saecula a scribis mutatum - esse quasi laborem detectoris seu biocolytarum, qui cadaver, et nihil in intio aliud, habentes homicidam invenire debent".
Ceterum, hominem consequentarium - ipse usus est verbo: anancasticum - se esse confessus est: cotidie ex. gr. stricte 3 horas 48 minutas scribere solet, deinde - horologio excitativo sonante - scribere cessat, etiam si in media enuntiatione sit (at amat, ut Cicero, periodos longas!), ingenio scriptorio effuse profluente. Cur immo 3 horas cum 48 minutis? Computavit id tempus methodo aureae mediocritatis utens, sive numeris Fibonaccianis computatis de capite (basi) 16 horarum activitatis diurnae hominis (i.e. 24 horarum uniuscuiusque diei noctisque, detractis 8 horis somni).      

czwartek, 17 listopada 2016

De cauponis mihi maxime gratis (pars prima)

Vale dicens potionibus alcoholicis, in memoriam adduco nomina cauponarum, quas adire solebam. Tot erant! Cum enim solitarius viverem – at vivebam solitarius plus quam dimidiam partem vitae adultae – mos mihi semper erat vespero cauponam adire, ut in praesentia aliorum hominum, essent mihi partim aut omnino ignoti, tempus tererem. Etiam certe spes feminas quasdam convieniendi aderat; sed, ut verum dicam, per nonnulla milia fortasse noctarum in cauponibus ita tritarum mulieres ad futuendum piscatus sum tres vel quattuor: ratio ergo expensorum ad effectum miserrima. Sed certe non ob spem coitus tantum cauponas adire solebam: multum tempus trivi cum compotatoribus – magna ex parte viris – hilaribus; multa viariaque de vita eorum et vita generaliter cum iis loquendo didici. Saepissime tamen solus horas longas ad mensam cauponae sedebam; habemus in Polonia nomen describens tales homines: blattae cauponariae (ćmy barowe).
Primum gustatum vitae cauponariae cognoveram Columbi (Columbus) in urbe capitali US-civitatis Ohio, ubi vixit uxor mea, anno ineunte 1990. Nomen cauponae erat "Apud Laurentium" (Larry's). Postquam uxorem ob iurgia continua matrimonii sex mensium reliqueram, nimis solitarium me sentiens hanc cauponam adire vesperibus coepi. Columbus erat – verisimiliter est usque hodie –urbs valde cosmopolitana propter permagnam universitatem studiorum,ubi multi studentes peregrini studebant. Ibi, apud Laurentium, primum in vita mea magnam copiam alcoholis (5-6 pocula cerevisiae) uno vespere bibi ac postero die primum crapula laboravi. Sed mox fata me in Poloniam reduxerunt, ubi, ordine communistico modo a civibus expugnato mercatuque libero modo introducto, nondum cauponae cerevisiariae habuimus. Neque aderat mihi pecunia primis in Polonia mensibus.
Alteram mihi "cauponam regularem" inveni hieme 1991 anni Zagrabiae Croatarum, ubi hoc et sequente anno munere fungebar relatoris diurnarii ephemeridis cuiusdam Polonae. Nomen cauponae erat specialis:"Grabancijaš", quod originem trahit ex Italica negromanzia, i.e. magia nigra. Grabancijaš fuisse, secundum fabulam popularem monticolarum Croatensium, incantatorem qui ut iuvenis studens fuerat 12 academiarum theologicarum necnon magorum scholae troglodyticae (=spelaeae; ergo diabolicae, magicae) Vilenicensis (Vilenica est nomen vici Slovenorum cum specu permagno, prope Tergeste in fine Italica). Amicitia Grabancijaš fuisse cum diabolo ac putabatur scire per aera volare.
In hac caupona conabar bibere more Croatarum, id est... multum. Ibi, credo, morbo alcoholismi laborare coepi, sed ut vir iuvenis nondum tam magnis crapulae cruciatibus laborabam, neque effectus huius morbi valde timui.

środa, 16 listopada 2016

Horologium vitiatum (2)

Memorans horologium id Bucarestinum, in fabula criminali quam una cum collega meo, nomine Adam Widmański, ante duos annos scripsimus atque ut liber divulgavimus, "creavi" in hodierna insula vulcanica Graeca Nisyros... Musaeum Vitiatorum Horologiorum. Ubi scilicet nonnulla milia serventur horologiorum - et manualium et multo maioris magnitudinis (horologia-arcae) - quae aut tardentur, aut nimis cito currant (has aeditimus quidam curat, cotidie spiras eorum intendens), aut omnino tempus non monstrent.
Volui de "historia" huius Musaei plenius narrare in altera parte fabulae nostrae. Sed pro dolor non multa exemplaria libri (ca. 600) venditores sibi invenerunt (sperabamus saltem duo milia fore), decrevimus ergo nos alteram partem non scripturos. Ceterum, amicus co-auctor meus putabat me non satis serio scribere, ergo cooperatio nostra finita (pace inter nos servata) est.  

Pugnam ago contra hostem ingentem

Ante duos dies, die scilicet Martis hora tertia antematutina decrevi me porro potiones alcoholicas non bibiturum. Nam vita mea ebria iam bestiae proximior mihi videbatur, quam homini.
Nunc ergo alteram noctem "siccam" ago, vix somnum capere valens. Timore exsistentiali laboro, manus, crura, corpus totum trepidant; ipse lapsus temporis dolorem quasi inficiat.
Sed... non est mihi alia vita quam sobria. Si non possum sobrius vivere, utinam potius morerer.
Si mihi faves, lector care, ores, quaeso, pro me apud Deum tuum.
Ego pro vobis omnibus preces-balbutationes ad Deum quemdam mihi omnino ignotum dicam. Utinam praesentiam Eius scirem magis sentire.
Valete! Bonam noctem!

wtorek, 15 listopada 2016

De amore infelicissimo atque horologio vitiato

I. Iam ante viginti quinque abhinc annos me mente captum putare deberem, tunc enim amore raptus quasi sum mulieris... mortuae. Fuerat soror amici ac compotatoris mei (nomen cui Dominicus*), qui munere ministri cauponarii fungebatur in caupona architecturae studentium (in aede scilicet Departamenti Architecturae Scholae Polytechnicae Varsoviensis). Dominico fuit ibi munus, mihi locus bibendi. Postquam claudebatur hora undecima vespertina huius cauponae porta, solebamus saepe una domum Dominici petere - ubi cum fratre habitabat - ad vinum una bibendum tomaculaque cocta sumenda.
Una talium noctium Dominicus narravit mihi de sorore sua maiore natu, quae nonnullos annos antea diabete mortua erat. Rogavi utrum photographema sororis haberet. Dominicus imaginem luce factam sororis monstravit et tunc... cor meum citius trepidavit ac mens quasi insanire coepit! Fuerat soror amici mei puella tantae pulchritudinis, quae maxime mihi placet - non dico hic de pulchritudine Hollywoodiana, fuerat autem ei quidam sensus tristitiae [ut adest Iuliae, de qua ante nonnullos dies hic scripsi], quae me maxime ad se attrahit. Putavi me tunc amore raptum esse (aut fere). Amore mulieris mortuae.
II. Eo tempore munus mihi erat diurnarii ephemeridis "Gazeta Wyborcza", quae tunc erant maximi momenti in Polonia acta diurna cotidiana. De bello Iugoslaviensi scribere ibi solebam ac generaliter de terris Balcanicis. Saepe itera in Paeninsulam Balcanicam faciebam. Una tali occasione Bucarestini Rumunorum mercatum scrutarium (Anglice flea market) visitavi, ubi horologium manuale (bracchiale?) conspexi, quod valde mihi placuit. Volui id statim emere ac semper in manu tenere, ut mos hominibus erat ante aeram sophophonorum [multi adhuc horologia bracchialia portant ornamenti causa, ut quoque casus est focalis Croatici (Anglice tie), quod olim lacinias uniformis (militaris) iungere solebat, fauces contra frigus protegens]. Venditor tamen dixit horologium id vitiatum esse neque tempus omnino indicare. Tunc ad meipsum dixi: Cur mihi tempus scire? Horologium habere volo! [ornamenti causa?]
Sed ob quandam rem, cuius hodie memor iam non sum - fortasse insaniam timui? - horologium id non emi.
* Mirum in modum nominis sororis Dominici oblitus sum; memini tantum fuisse id nomen in terra mea inusitatum.

poniedziałek, 14 listopada 2016

Caupona Serbica

Cauponam Serbicam (Klub Jugoslavena) in aedibus legati Serbiae (antea Iugoslaviae) Varsoviae adire nonnullos annos cotidie fere vespere solebam, antequam iurgium quoddam stupidum mihi evenit cum possessore. Ibi autem, ante iurgium, uxor possessoris, mulier pulcherrima, esset suae iustae aetatis, dixit mihi olim:
- Sequens vini poculum est tibi gratis. Sed rogo, ne venias huc spatio unius septimanae. Nemo enim nostrum bibit tam triste ut tu.
Parui iussu mulieris pulchrae. Per unam septimanam alias adivi cauponas.
Bibo triste, quia vivo triste. Vita enim generaliter tristis mihi videtur.

niedziela, 13 listopada 2016

Dies nominalis

Hodie - aut rectius: heri, nam iam coepit dies Lunae, ego autem de Solis die 13 Novembris dico - est meus dies nominalis, i.e. festum sancti Stanislai Kostka (vixit annis 1550-1568), iuvenis Poloni gente nobili, qui contra voluntatem patris monachus factus est ordinis Iesuitarum. Mortuus est quodam morbo iuvenis, annum 28um vitae agens. Non multa de eo scimus praeter quod hominem piissimum fuisse.
Dies nominalis maximi momenti multis in Polonia est, praesertim hominibus provectae aetatis - meae matri ex.gr. maioris momenti diem nominalem - festum sanctae Theresae (3. Octobris) - quam sui natalem esse.
Meus autem dies nominalis specialis est: adest et simul deest. Cum natus enim eram et in mea pueritia, dies hic 13 Novembris cadebat. Deinde, tempore pontificis Iohannis Pauli II, periti theologi mutaverunt diem, nam invenissent maioris momenti huic sancto fuisse diem 18 Septembris - propter aliquem eventum in eius vita, nescio cuius anni aut de qua exaxte re ageretur. 18 Septembris ita abhinc nominatus ab ecclesia catholica est ut dies sancti Stanislai Kostka, sed per nonnullos annos calendaria profana (i.e. non ecclesiastica) hanc mutationem non observabant, deinde simul et 13 XI et 18 IX ut diem festum huius sancti monstrabant. Dein, post multos annos, secundum voluntatem ecclesiae fere omnia calendaria in 18 IX diem festum sancti Stanislai moverunt. Mihi tamen id minime placuisse, nam 18 Septembris esse... meum diem natalem. Rebus ita stantibus Iohannes Paulus II uno die festo me privavit, nam omnis homo - saltem in Polonia, sed quoque in aliis terris Europae continentalis - duos dies festos habet, natalem scilicet et nominalem; ego autem solus unum!
Decrevi ergo me voluntati papae hac in re non pariturum.
Sancte Stanislae Kostka, ora pro me omnibus diebus anni!

sobota, 12 listopada 2016

Piłsudskianum dictum (4)

Adesse nobis proverbium: 'Capite (tuo) arietans murum non franges'. Sed si aliae methodi nihil proficiant, conanda est etiam haec.
Quod plane hodie feci: atheista preces ad Beatam Virginem Mariam dixi in sanctuario eius vici Siekierki (qui vicus suburbius est Varsoviae). Obsecravi, ut vim mihi daret in pugna adhibendam contra alcoholismum.

piątek, 11 listopada 2016

De permagna vi mei alcoholismi

Inter me et "uxorem" erat pactum mihi, postquam 80. annum vitae expleverim, licitum fore poculum vini ante somnum bibere. "Uxor" id proposuit quasi iocose, sed ego serio propositum accepi & coepi reliquum usque 80esimum vitae annum tempus in "mensibus cruciatus" calculare: 80 minus 51 esse 29 annos, ergo 29 x 12 esse... 348 menses. Non tam longum "tempus supremi cruciatus" mihi fore videbatur.
Inde quoque erat mihi voluntas quam longissimae vitae.
Nunc bibere licet quantum velim. Sed... minime felix sum.

Ac tertium (dictum Piłsudskianum)

Solum gratia mirae Dei misericordiae Poloni non quadrupedatim reptant, sed duobus pedibus fulti stant, hominem simulantes.

Alterum dictum mareschalli Piłsudski

Natio nostra mirabilis est. Incolae tamen eius - scorta.

De incredibili dicto mareschalli

Mareschallus Iosephus (Józef) Piłsudski, pater-conditor sui iuris Poloniae (a. 1918), cum ut dux agminum Polonorum pro Austro-Hungaria, contra autem Russiam primo bello mundano pugnabat, narratur ad militem graviter vulneratum dixisse: Cur tam magna voce clamas? Quid? Crus amisisti? Bene. Specta hunc collegam tuum - caput amisit at omnino non vociferatur!

czwartek, 10 listopada 2016

Iocus Trumpianus

In Prosopobiblio (vulgo Facebook) inveni iocum: "Numquam post memoriam gentium adhuc evenit ut albicolor miliardarius migraret in publicam domum modo relictam a nigricolori familia".
Ceterum, Martinus Zythophilus in pagina sua FB commentatur: Nunc homines rerum publicarum periti, quae res Trumpius praeses creatus paret, explicant. Iidem homines periti, qui Trumpium numquam praesidem creatum iri heri explicuerunt. 

wtorek, 8 listopada 2016

De proposito fututionis nominis causa

Cum mense Septembri maxima ebrietate laborarem ac scirem iam "uxorem" me reliquisse, coepi ad amicas varias interretialiter epistulas mittere, rogans ut Venerem una coleremus, matrimonium faceremus, liberos haberemus etc. Certe, valde ebrius talia verba scripsi misique ad, puto, 4-5 mulieres.
Una me de indice amicorum delevit. Una... assensa est ad stuprum, sed antequam rem fecimus, sobrius factus sum. Alterae simpliciter me irriserunt.
Cum una harum, nomine Iulia, commercium epistularum mihi erat speciale:
Ego: Visne mecum dormire?
Iulia: Quid???
Ego: Ego tecum dormire valde volo. Matrimonium inire, si vis. Liberos habere...
Iulia: Nimis vetus sum ad liberos habendos.
Ego: Non vero tam vetus.
Iulia: Sed... cur haec dicis? Ebrius es?
Ego (mentiens): Minime!
Iullia: Ergo... Tantopere tibi... placeo?
Ego (mentiens): Minime!
Iulia: Cur ergo?
Ego: Nam... numquam cum ulla Iulia dormivi. At colligere nomina mulierum me delectat.
xxx
Certe nihil factum est inter me et Iulia, licet adhuc hilares epistulas ad se invicem mittamus. Mentitus autem sum dicens mihi eam non placere, nam forma eius corporalis maxime videtur mihi alliciens (est forma specialis, facie tristitiae plena; alii viri verisimiliter eam pulchram non putent, mihi videtur pulcherrima). Sed... scio pro certo mentes animasque nostras inter se minime congruere. Ceterum, nimis recens est vulnus "uxoris" amissae. Sobrius verisimiliter non possim nunc cum aliqua alia muliere dormire, sit formosissima.
Sed dicunt tempus mederi omnia. At... tempus fugit. 52. ago vitae annum. Mente tamen me puto maxime sedecim annos natum.

poniedziałek, 7 listopada 2016

Moyses radiaestheta?

Radiaesthetae, ut Simon, putant de ipsorum grege ipsum Moysen fuisse, qui virgula petram percussit, aquam ad usum sitientis populi Israel in loco deserto Raphidim quaerens (Exodus, 17, 1-7):
Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas, iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. 2 Qui iurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid iurgamini contra me? cur tentatis Dominum? 3 Sitivit ergo ibi populus prae aquae penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Aegypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac iumenta siti? 4Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me. 5 Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israel: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade. 6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel: 7 et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter iurgium filiorum Israel, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non?

Virgula radiaesthetica specialis sive de veritate in ore

Annis octogenariis praeteriti saeculi ego, tunc iuvenis viginti vix annorum, fanatice studebam "disciplinis magicis", id est nugis omnibus, quae nomine Novae Aerae (New Age) nuncupantur. Tunc mihi amici aderant nonnulli magi, astrologi, tarotistae, radiaesthetae etc. Conventibus nonnullis astrologicis adfui, bis aut ter manes una cum aliis evocabam, effectu cum dubio.
Memini unum horum meorum amicorum, nomine Simon, monstrasse miihi olim virgulam suam radiaestheticam, cuius usu, asseverabat, sentire valebat, utrum vir politicus in albo televisifico monstratus loquendo, vera an falsa loqueretur. Casu televisorium in promptu habuimus, ubi vir quidam politicus sermonem faciebat. Simon virgulam in eum direxit.
- 17 centesimas veritatis in sermone eius – declaravit.
- Ergo mendax est maximus! – respondi.
- Minime. Alii (viri politici) plerumque 10-12 centesimarum (veritatis) in ore habent.

Ad Robertum Lanza addendum

Theoria Lanziana congruere mihi videtur cum Apuleiano dicto 'infer(or)um deplorata silentia'. 
Silent, quia in alio universo sunt. Unde vocem etiam quam maximam venientem nullo modo hic audies.

Facebook: lucrum crescit, tituli cadunt

Forum interretiale Facebook – sunt qui Graeco-Latine eos Prosopobiblion nuncupant – divulgavit effectus fiscales suos mensium VII-IX (Iul.-Sept.) 2016 anni.
Tertio huius anni trimestri accepta societatis – comparata eidem tempori praeteriti anni – creverunt 59 centesimis partibus usque 6,8 miliarda dolariorum, lucrum autem purum – totis 166% (usque 2,4 mld USD)!
- Denuo habuimus bonum trimestre – dixit diurnariis Mark Zuckerberg, creator ac praeses societatis Facebook. – Progressus noster nunc nititur usu scopocinematum (=transmissionum magnetoscopicarum) in applicationibus nostris necnon consiliis evolutionis technologicae factis proximorum decem annorum.
Mirum in modum, nuntiis de lucro ingenti divulgatis, tituli societatis Facebook in bursa Neoeboracensi graviter pretium amiserunt. Analytici putant negotiatores timere fieri non posse ut luctrum tam ingens diu teneatur – tempus ergo futurum nolens volens peius societati fore.

sobota, 5 listopada 2016

Theoria quantica probat conscientiam momento mortis migrare in alium universum

Ita saltem putat Robert Lanza, doctor artis medicinae US-Americanus, simul studiosus physicae, mechanicae quanticae atque astrophysicae, creator theorematis biocentrismi, qui hoc (2016) anno librum publicavit inscriptum: "Ultra biocentrismum: meditationes de tempore, spatio, conscientia necnon illusione mortis" (Beyond Biocentrism: Rethinking Time, Space, Consciousness, and the Illusion of Death). Secundum Lanza, mortem corporis non esse finem vitae, quae in aeternitatem durare potest. Fundamentum universi esse – docet Lanza – conscientiam (entem stantem super spatium ac tempus) quae creaverat mundum materialem (non vice versa, ut cogitant multi). Doctor Lanza docet leges naturae ac vim constantem cosmologicam in eo studebant, ut condiciones crearent, in quibus vita nasci posset. Intellectum (intelligentiam), ait Lanza, fuisse ergo ante materiem.
Theorema biocentrismi putat mortem conscientiae omnino deesse. Mortem esse entem quod "vivit" solum in cogitationibus nostris, nam homines corpus suum seipsos esse putant. At cum corpus materiale citius tardiusve moritur, videtur nobis idem cum conscientia fieri debere.
Si nihilominus assumamus conscientiam creasse nostrum corpus, luce clarius videbimus desintegrationem vitae carnalis non esse finem nostrae conscientiae.
Secundum Lanza, in uno universo corpus nostrum iam mortuum esse potest, sed aderit semper aliquis alius universus, in quo eadem nostra conscientia poterit se applicare ad condiciones locales temporis spatiique.

Quae doctoris Lanza cogitata mihi videntur simillima theoriae migrationis animarum (metempsychosi) Pythagoreorum Indorumque, aliis solum nominibus adhibitis.

Dialogi insanorum (2)

Uxor: Tertio iam die in iisdem vestibus ambulas!
Ego: Quarto. Ceterum, non ambulo magnopere. Saepissime ad computatrum sedeo. Interdum iaceo. Dormio...
U.: Dentes rarissime purgas... Os cloacam redolet!
E.: Nam purgati dolent.
U.: Cur stomatologum non adis?
E.: Timeo enim coniurationem istorum.
U.: Coniurationem? Stomatologorum?
E.: Ita. Iis enim maxime prodesse, ut dentes nostri doleant. Pecuniae causa. Ergo simulatione curandi omnia faciunt, ut condicio dentium peior fiat.
U.: Tu ipse dixisti dentes tuos dolere. At medicum dentarium octo annos non vidisti!
E.: Novem. Suspicor eum venenum decem annos duraturum mihi clam applicasse. Post annum videbimus.
U.: Di boni! Non tali viro nupsi!
E.: Tempora mutantur et nos mutamur in illis.
U.: Cave ne ego simili modo muter!

piątek, 4 listopada 2016

De vi sacrorum

Ivan(um) Vyrypaev esse Russae gentis sat iuvenem (natum a. 1974) dramatum scriptorem qui in itineribus inter Moscoviam et Varsoviam vitam agit (habet uxorem Polonam, ceterum histricem satis in terra nostra claram). Tribus vel quaternis ab eo scriptis ac dispositis – nam est quoque dispositor scaenarum – dramatibus adfui; valde mihi placebant. Maxime autem placent nonnulla eius cogitata. Ex. gr. in percontatione diurnaria, rogatus utrum Deum adesse crederet, respondit plus minusve tali in modo: sacrum re vera extare in mundo nostro religionibusque eius, neque peccata sacerdotum ei nocere posse. Ita, dixit, etiam cum sacerdos peccator est maximus – ut paedophilus aut homicida – ritus ab eo, manibus spurcatis, actus vim divinam porro habet.
Cum haec ante nonnullos annos legissem, tantopere motus verbis Vyrypaevianis fui, ut per tempus quoddam meditarer de reditu meo in ecclesiam catholicam. Sed non redivi at hodie... non multae sunt ecclesiae quas una cum cane intrare possis.

czwartek, 3 listopada 2016

Animus de statu caeli pendens

Olim oliorum, aera in Ieltsiniana, cum cives Russi pauperrimi atque infelicissimi omnium se putabant, acroasin auscultavi alicuius sociologiae periti Petropolitani (nomen eius iam memoria proh dolor non teneo). Qui dixit in demoscopiis de vita sui incolas Petropolitanos responsa alia dare tempore aestatis (cum melius seipsos omniaque sua se esse putent), omnino alia autem brumali tempore (cum omnia circum se ut horribilia videant). Etiam singulis sequentibus diebus brumae alia praebeant de statu animae sui opiniones cum caelum - ut plerumque eo tempore - nubibus obductum aut cum casu serenum sit.
Fortasse adesse multum veritatis huic theoremati, nam hodie, cum post nonnullos dies pluviae continuae, paululum Solis Varsoviae videbamus, aliquantulum melius me habui.

wtorek, 1 listopada 2016

Dialogi insanorum

Modo antequam ebrietate diuturna mense Septembri raptus sum, cum scilicet mens mea iam hebetabatur, sed nondum horribiliter, scribere coepi dialogos inter homines, unius familiae membra, quasi mente captos, balbutientes potius aut saltem modo minime cum arte logica congruente loquentes. Nugae plerumque hi dialogi sunt, sed nugae cordi meo interdum valde carae. Ideo decrevi hic unum aut duos coram lectoribus divulgare.

Pater: Fili!
Ego: Ita, mi pater?
P.: Tune es, Philippe?
E.: Minime, Carolus sum.
P.: Carolus? Carolum quoque filium habeo?
E.: Ita, mi pater. Alterum post medium.
P.: Re vera? Hem, fortasse. Nimios vos certe procreavi, nullo mihi placente. Praeter, fortasse, Philippum.
E.: Sed...
P.: Ita...?
E.: Deest tibi, mi pater, filius nomine Philippus. Sumus Paulus, Hieronymus, Andrea, Ianus et ego.
P.: Hem, si ita dicis... Sed vertamus nos ad rem!
E.: Ita, mi pater.
P.: Quem diem nunc habemus?
E.: Nullum.
P.: Quomodo fieri potest?
E.: Habemus nunc noctem.
P.: Quam noctem ergo?
E.: Serenam.
P.: Hoc ipse ope fenestrae astrorum plenae videre possum. Sed cuius diei noctem: Iovis an Veneris?
E.: Id nescio.
P.: Auribus meis non credo! Tu, vir iuvenis, diem hodiernum, qui esset, nescis?
E.: Ita, mi pater.
P.: Cur?
E.: Sine labore maneo, dies quisque mihi idem.
P.: Sine labore, dicis. Dies quisque tibi idem...?
E.: Ita, mi pater.
P.: Certe praeter diem Solis, cum, ut spero, ecclesiam adis?
E.: Adire conor, sed ecclesiae porta semper clausa est cum veniam.
P.: Ecclesia clausa? Cur?
E.: Nescio. Fortasse numquam, cum veniam, esse diem Solis.
P.: Aha... Rebus ita stantibus... Sentio hodiernum aut Iovis aut Veneris diem esse.
E.: Fortasse.
P.: Si ita, tempus est bibendi!
E.: Cur?
P.: Nam Veneris dies finem labori totius septimanae ponit.
E.: Sed ego non laboro.
P.: Ergo non bibe. Ego quoque, quoad memini, minime laboro, nihilominus bibere die Veneris amo.
E.: Si autem Iovis est dies?
P.: Tunc sunt vigiliae diei Iovis, qui finem...
E.: ...  labori totius septimanae ponit?
P.: Ita. Tempus est ergo bibendi. [Ad ianuam cubiculi vociferatur:] Puer, vinum adporta!
E.: Sed non habemus puerum, mi pater.
P.: Re vera? A quo tempore?
E.: Ut olim dixisti, a tempore belli.
P.: Belli?
E.: Aut eversionis rerum publicarum. Cum communistae oper nostras omnes abstulerunt.
P.: [Ad seipsum murmurans:] Quas quidem numquam habueramus...
E.: Quid dicis?
P.: Nihil. Nulli momenti. In malam ergo crucem cum communistis! Nobis autem... tempus est bibendi. Mea, fili, vinum patri adporta!

Vectigal degressivum

Ante sex abhinc annos in Prosopobiblio (=Facebook) scripsi haec:
Num prater me aliquis amet vectigal degressivum, i.e. ubii quo plus pecuniae tibi comparas, eo minus vectigalium (centesimis partibus lucri computatorum) fisco statali solvere debeas? Tunc, puto, omnes nihil-facientes munus quaerere inciperent.
Sed in nostro mundo minime perfecto plerumque vectigalia sunt regressiva. Rebus ita stantibus malunt homines laborare non assueti pauperes manere, qui pecunia divitioribus ablata vitam sustentent.
Haec ante sex annos, certe ebrius, scripsi. Hodie re vera nescio, utrum velim in terra mea vectigal degressivum haberi. Addere tamen volo me tunc, cum ista scribebam, hominem minime pecuniosum fuisse, econtra: sacculus meus, sicut Catulli, plenus erat aranearum.
Fortasse melius, puto, ut omnes idem (per centesimas partes) vectigal solverent. Certe non est peccatum comparare sibi plus pecuniae velle, sed cogere lege homines, ut quam divitiores fiant, nimis fortasse esset.
Vectigal degressivum in nonnullis terris re vera ad tempus valebat: in singulis civitatibus USA XIX saeculi necnon e.gr. in Bosnia & Herzegovina statim post bellum annorum nonagenariorum praeteriti saeculi, ad oeconomiam celerrime concitandam. Numquam tamen manere potest diutius, nam... nemo praeter me (fortassse) id vectigal amet.

poniedziałek, 31 października 2016

Tramina viaria Wratislaviensia

Num tramina viaria (Anglice tram, street-car) Wratislaviae saepius havariis (=difficultatibus technicis) laborant quam aliis in magnis urbibus Poloniae? Nescio, sed si ita esset, minime mirarer. Nam programma computatrale ad motus traminum per urbem administrandos scripsit annis nonagenariis mediis praeteriti saeculi amicus meus G., alcoholicus ad instar mei maximus. Varsoviae habitat, sed tunc dimidiam omnis septimanae partem (nisi plus) Wratislaviae manebat, ut programma suum introduceret. Hac re facta Varsoviam revertit, sed Wratislavia satis saepe erat ei petenda propter errores subitos aut problemata quaedam in programmate evenientia.
Ut ipse nonnullos postea annos in caupona ad multos narrabat, prudens programma scripserat erroribus futuris plenum, nam per omnem visitationem subitam, havariae programmatis sarciendae causa, magistratus Wratislavienses ei ex pacto pecuniam haud parvam solvebant. Miseri incolae Wratislavienses interea tramina in stationibus frustra exspectabant...
Spero hodie, post tot annos, magistratus Wratislavienses alio programmate ab alio rerum computatralium perito scripto uti, sine erroribus consulto ei inclusis. Spero eos quoque Latine non legere, nam timeo, ne ob hanc fabulam G. in vincula datus sit. Tunc tamen ante iudices stans testificabor fabulam veram nonn esse, sed solum fructum insanae imaginationis meae. 

niedziela, 30 października 2016

De amicitia cum S. solum Latine

Annos 2001-2004 moderator fui Circuli Latini Varsoviensis. Convenire solebamus unoquoque die Saturni circum meridiem, ergo, aliquantulum "perverse", nomen dedimus conventibus nostris: Saturnalia. Sodales solebant advenire in summa intermedia 5-6. Semel solus adveni - in mente ad meipsum aliquid Latine dixi, ut conventus "rite ac lege" consideretur habitum esse. Altera tamen occasione duo advenimus - ego necnon puella nominis initiali littera S. At tunc, ob quandam stupidissimam rem - fortasse agebatur de aliqua mea elocutione ad res sexuales spectante - osores nobis invicem maximi ambo manebamus, ita ne omnino quidem umquam una loqueremur.
Hostes acerrimi ergo fuimus, sed... tantum Polonice. Conventum Latinum habitum iri ambo sine ulla haesitatione decrevimus, deinde per 2-3 horas amicabiliter de rebus variis locuti sumus. Deinc nobis invicem vale diximus ac... osores Polonice sat diu porro esse pergebamus.
Hodie, deo gratia, hostes nullos habeo - ita saltem spero - neque Polonice, nec Latine. Nonnulli fortasse me non amant, sed ut oderint...? Non puto.

sobota, 29 października 2016

Ambulatio cum canibus

Conveni hodie M., veterem amicum; una cum canibus nostris ambulabamus satis longe per hortos publicos; deo gratia caelum pluere cessavit. Narravi amico de meis recentibus cruciatibus, omnia mihi nota ante eum aperiens, quasi in confessione. Deinde rogavi:
- Quid nunc, pater [ridendo certe, nam non est M. sacerdos], absolvesne me a peccatis meis?
- Absolvam.
- At paenitentia?
- Paenitentia est tibi vita tua.

piątek, 28 października 2016

De corruptelae vi permagna

Non omnes fortasse scelerati sumus, sed omnes, puto, vectigalia civitati solvere non amamus. Cuius rei exemplum risu vero dignum nuper mihi accidit. Translationem feci symbolae a cuiusdam gregis extraregiminalis perito scriptam de corruptela etiam parvissima evitanda, ubi auctor lectores adhortatur ad vectigalia fisco lege solvenda, nam aliter unde nobis nosocomia, liberis nostris scholae etc.
Opere translatorio finito, ab auctore symbolae – qui privatim translationem apud me mandaverat – rogatus sum:
- Visne me officialiter tibi pecuniam solvere, an... aliter?
Serio rogabat. Quid responderim, non dicam.

Blattis cimices peiores

Cum de invasione blattarum coram vicina Ninae nomine, quae in XI tabulatione domus nostrae habitat (ego in III), questus essem, respondit:
- Blattae nihil sunt; time cimices sanguisugos! In quodam habitaculo X tabulati inventi sunt.
Dixit, cimices hi nihil viro ibi viventi nocebant, sed uxor eius semper mane in corpore inveniebat multa puncta rubra. Hic nuntius mihi spem quandam dedit, nam statim putavi virum hunc temetum bibere, uxorem autem non bibere (ut saepissime est apud nostrates); cimices ergo a sanguine alcohole redolenti abhorrent! (At ego nunc vinum nigrum bibo, lagoenam per noctem aut paululum minus nam oblationem parvam Baccho faciam.)
Sed certe cimices corpus meum noctu sopitum invadentes timere coepi. Vinum eo vespere bibendo recuperavi ex memoria fabulam buddhisticam de monacho quodam, qui fame laboranti tigridi, matri catulorum, suum crus ad edendum praebuit, ne morerentur tigris-mater atque parvuli. Fortasse, putavi, ego me cimicibus simili modo praebebo, si casu theoria mea de his bestiolis ab alcohole abhorrentibus falsa esset.
Postero die mane apud casariam de cimicibus rogavi. Respondit rem in X tabulatione iam ante nonnullos annos evenisse. Abhinc neminem de cimicibus questum esse.  
Domus nostra XI tabulata habet, 142 habitacula. In aedibus luxuriosis, ubi usque nuper cum "uxore" habitabam, septem habitacula erant, quorum duo vacua - sine incolis - multos annos iam manent.

środa, 26 października 2016

De professore sociologo, qui aditum in... alterum interrete habuit

Ante unum abhinc annum mortuum esse professorem Z., sociologiae peritum necnon congitorem gentium parvarum Sibiriae (inter quas nonnullos annos degit). Tunc - annis mediis nonagenariis praeteriti saeculi - mihi in instituto analytico rerum orientalium munus erat. Professor Z. apud nos saepe hospes erat, narrans res mirissimas. Iis annis computatra nondum tam communia erant et puto professorem domi nullum habuisse, ergo computatris instituti nostri utebatur, saepissime... meo. Ita, exempli gratia, cum munus diurnum mihi erat mox finiendum, professor telephonavit rogans me computatrum non clausurum, nam voluit advenire ut eo usque multam noctem uteretur. Cui rei semper libenter assensus sum.
Postero die professor dixit mihi privatim (in aurem susurrans) noctu in instituto nostro, in mei ipsius conclavi, se audisse clamorem horribilem hominum tormentis datorum. Aut potius horum hominum larvarum, nam tempore Stalinismi aedes instituti nostri fuerant carcer Agminis Securitatis Publicae, ubi homines aliter quam communistae sentientes re vera cruciatibus et morti dabantur. Quod mirum mihi tamen videbatur, nam ego quoque nonnullis diebus usque multam noctem in labore mansi, sed... nullos clamores umquam audivi.
Alterum dictum satis notum professoris Z. fuit:
- Quid vos omnes scire possitis, qui non habetis aditum in alterum, verum interrete?
Rogatus a nobis de "altero interreti", risum tantum edebat.
Habui in computatro meo possibilitatem videre loca nuper a computatri usores visitata. Ita, putavi, post visitationes professoris Z. facile videbo, ubi "alterum interrete" esset. Sed inveni sola loca, quae professor in meo computatro adire solebat, erant.... non, lector care, non de locis pornographicis dico. Sola loca "alterius interretis" a professore visitata fuerunt... paginae ephemeridis "South China Morning Post" (SCMP), pro cuius usu etiam pecuniam quandam solvebamus.
De mortuis nihil nisi bene. Sed... num male dixi? Vir fuit a nobis omnibus valde amatus.

De signis commonitoriis

Antequam ebrietate permagna corripiar - ut nuper, in fine Septembris - semper signa quaedam adesse monstrantia valores meos cerebrales peius statu solito se habere. Tota difficultas in eo tamen est, quod tunc ea signa omnino non video.
Ita, ante mensem, antequam bibere coepi - bene, iam bibi, sed copias non magnas - in mentem ex memoria venit versus poematis cuiusdam Ezrae Pound (in translatione Polonica). De qua re volui aliquid scirbere in cyberdiario (=blogo) meo altero, quod lingua mihi materna scribo. Sed... paululum iam ebrius oblitus sum orthographiam nominis gentilis: Pound aut Pond? - meipsum rogavi. Computatrum ante me apertum habui, quaerere poetam potui tribus in secundis, sed... loco id faciendi, scripsi (Polonice) ad lectores meos: Ezra Pound aut Pond; mihi aequum esse, utrum Libra an Stagnum nomen ei esset.
Ubi tunc fuit angelus meus tutor? Fortasse ei quoque aequum erat: Stagnum aut Libra. Aut fortasse... hic quoque valde bibere voluit.

wtorek, 25 października 2016

Lena primum vestita

Lenam, Russam Varsoviae viventem, in balneo vaporario primum conveni. Soli fere eramus, qui balneo horis matutinis uterentur - ego crapulam depugnare conans, illa, nam munus haberet pomeridianum. Colloqui una cito coepimus de pervariis rebus, de vita Russorum exempli gratia, de fabulis Dostoievskianis (quas numquam usque finem legere valeo) etc.
Res mira erat in Lena quod... semper omnino nudata in balneo iuxta me sedebat. Qui mos inter Scandinavos, ut audio, valet, apud Polonos tamen mulieres saepissime pudenda manutergio partim saltem tegere conantur - viri magis impudices apud nos sunt. Sed in hoc casu, ego saepe manutergio "vestitus" eram, Lena numquam. Erat mulier pulchra omnibus in locis, facie non excepta. Didici eam divortium nuper fecisse. Etiam cogitabam, ne possemus una... Sed aliquid in cordibus nostris non congruebat. Rebus ita stantibus de Dostoievski loqui pergebamus et... ibi amicitiam nostram finivimus. Ego mox habitaculum mutavi atque id balneum vaporarium adire cessavi, aliis in sudatoriis crapulas expellere conans.
Uno tamen die hiemali Lenam casu conveni in statione traminis viarii; faciem tam pulchram (licet adesset ei pars quaedam tristitiae) statim recognovi in turba tramen exspectantium. Salutavimus nos invicem vero cum gaudio. At ego mirum in modum eam videlicet intuebar, nam rogavit:
- Cur me tam miris oculis spectas?
Respondi:
- Nam primum... te vestitam video.
Numquam postea Lenam vidi, neque vestitam, nec nudam.