piątek, 25 grudnia 2015

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

Ob plures quam 20 ventos turbones, qui meridionalem partem USA praeterito die afflixerunt, saltem 14 homines vitam amiserunt. Maxime devastatae sunt civitates Missisipi, Tennessee et Arkansas.

Propter magnum numerum illegalium migratorum regimen Holmiense stitit motum traminum inter Sueciam et Daniam.

Conservativa Factio Popularis, quae regit Hispaniam ab anno 2011, victricem discessit electionis parlamentariae, ferens 27,2% punctorum. Verisimiliter tamen novo regimine potituri sunt cum sociis socialistae, quorum factio PSOE 23% tulit.

Peso, nummus Argentinorum, vilescit postquam regimen Bonaeropolitanum decrevit eum sine impedimentis mutatum aliis monetis iri.

Primum a mense Iunio 2006 anni Argentaria Statalis USA (Fed) auxit usuram principalem – incremento modico 25 punctis centesimis procenti, a 0-0,25 usque 0,25-0,5%.

In provincia Musanna Mezopotamiae meridionalis abducti sunt plus quam viginti cives vicinae Quatariae, qui venatione falconaria fruebantur. Inter abductos putantur esse propinqui phylarchae Quatariensis.

Propter minas tromocraticas omnes circter 1200 scholae conurbanitatis Angelopolitanae (vulgo Los Angeles) die Martis clausae manebant.

Praeses Yahya Abdul-Aziz Jemus Junkung Jammeh declaravit Gambiam rem publicam islamicam. Pollicitus est tamen non-musulmanis libertatem fidem sui confiteri.

Primum post memoriam gentium in Arabia Saudiana comitia (regionalia) habentur, quibus participes quoquoe mulieres sunt.

Pretium petrolei vilissimum est ab anno 2008 exeunte: stat ca. 37,60$ per dolium (WTI Americanorum) necnon 40-41$ (Brent, Londinii). Pretia petrolei nihilominus paululum cretura putantur proximis diebus, propter maiore opinatis emptiones Sinensium.

Xenophobica Acies Nationalis (FN) dominae Le Pen vicit in comitiis regionalibus Gallorum. Altera pars suffragii habenda est post duas septimanas. Prognosis dat factioni FN 30%, republicanis duce Sarkozy 27% et socialistis praesidis Hollande 23%. Sine dubio victoriae LePenistarum causam esse timorem advenarum post tromocraticos ictuus nuper Lutetiae patratos, cum ca. 130 homines perierunt.

Pretium ferri vilissimum est praeteritorum decem annorum – 39,40 dolarii per tonnam. In causa putantur esse minores emptiones metalli e parte conflatoriorum Sinensium. Secundum analyticum domus Investes, Hunter Hillcoat, viliora pretia detrimento fuerunt talibus negotiationibus ut Vale et Fortescue, dum magnae productrices, ut BHP Billion et Rio Tinto, lucrum sibi comparabunt etiam cum ferrum venundetur 20 $ per tonnam. 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz