piątek, 4 grudnia 2015

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae (quae simul in "Ephemeride" divulgamus)

Biocolytae putant patratores caedis, qua sclopetando 14 veteres homines necati sunt in gerontocomio urbis Californianae Sancti Bernardini, ductos fuisse rationibus Civitatis Islamicae. Par patratorum, iuvenes maritus et uxor Seyd Farook et Tashfeen Malik, occisi sunt a biocolytis praeterito die Mercurii in pugna quae evenit paucis horis post caedem senum.

Cairo Magna saltem 16 homines perierunt in ictu pyrobolis igniferis peracto contra cenantes in caupona subterranea tribus Aguza urbis-capitis Aegypti.

Mons Niger fiet nova, undetricesima terra socia foederis NATO – die Mercurii Bruxellis decreverunt unanimiter 28 socii NATOenses. In ipso Monte Nigro contra foederationem reclamitant cives gentis Serbicae.

Conventus Unionis Europaeae et Turciae decrevit UE daturam 3 miliarda euronum ad conamina Turcorum migrationem Syrorum in Europam cohibere. UE promisit quoque abhinc celerius de futura adhesione Unioni Turciae cum regimine Ancyrensi negotiatum iri.

In comitiis localibus Mariupoli (in Ucraina orientali) victrices evaserunt factiones pro-Russicae; secundum ingagationem opinionum novus burgimagister fiet collaborator oligarchae Rinat Akhmetov.

Aeronaves Turcicae insectatoriae F-16 deiecerunt aeroplanum Russicum, cum caelum Turcicum – ut regimen Ancyrense asseverat, Russi autem negant – e Syria intrasset. Ambo aeronautae Russi, umbellis descensoriis utentes, ut vitam servarent, verisimiliter sclopetando necati sunt a rebellatoribus Turcmenicis in fine Syro-Turcico positis.

Primum post memoriam gentium plus civium Britanniae (52%) se pro exitu huius terrae ex Unione Europaea declaraverunt quam numerus horum, qui in UE manere vellent (48%), secundum indagationem opinionum ab ephemeride "The Independent" divulgatam.

Propter timorem tromocratiae a die Saturni Bruxellis clausa manent tramina subterranea ac multi loci publici. Biocolytae Belgae quaerunt nonnullos terroristas, in quorum numero nonus perpetrator ictuum Lutetiensium, Salah Abdeslam.

Novissimus computus mortuorum in pugna contra terroristas obsides tenentes in deversorio Radisson urbis Bamako dicit de circiter 20 hominibus. Duos tromocrates occisos esse a militibus Maliensibus.

Milites delecti regiminis Mali, post pugnam brevem cum tromocratis, liberaverunt circiter 80 deversores, imprimis peregrinos, in urbe Bamako. Tres homines occisos esse, in quorum numero Francogallus.

Tromocrates islamstici vi potiti sunt deversorio luxurioso catenae Radisson in urbe-capite Mali, Bamako. Circiter 125 deversorii hospites peregrini ut obsides tenentur.

In indagone terroristarum a biocolytis in suburbio Lutetiano Saint-Denis facta, inter duos occisos adesse Abdelhamid Abaaoud, machinatorem principalem ictuum tromocraticorum Lutetiae praeterito die Veneris patratorum.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz