poniedziałek, 28 grudnia 2015

De speculo Twardoviano (porro)

Inscriptio speculi creditur facta esse ca. AD 1706 (sed fontem huius nuntii ignoro). Quod tamen paululum mirum mihi videtur, nam a. 1703 ipsa ecclesia incendio deleta at renovata est demum a. 1707, ut patet – vide supra – e tabula ecclesiae frontali (...ex cineribus velut Phaenicem excitavit). Fortasse speculum statim post incendium per paucos annos in vicina ecclesia franciscanorum reformatorum tenebatur. Prima nota "scientifica" de speculo facta est demum AD 1828.
Fractum (hodie) in partes tres speculum metallicum ex alaia bismuthi, antimonii et cupri factum est, fortasse cum particulis aliorum metallorum (nescimus, nam speculum numquam chimice investigatum sit). Putatur in Germania factum esse saec. XVI; fortasse ab ipso Twardovio ibi emptum, cum Virtembergae studebat – alii autem putant Twardovium re vera virum Theodiscum fuisse, nomine Laurentius Dhur, sive Durentius, quod cum 'duro' cognatum, mutatum esse in Polonicum 'twardy' (durus), ergo Twardowski, Twardovius. Omnino nescimus, quando atque quomodo speculi ludus in obsequium Dei – ut sibi vult hexameter - versus sit. 
Fabulae de speculo... Twardovium dicunt monstrasse, usu speculi magici (fortasse eiusdem, fortasse alii), umbram iuvenis uxoris Barbarae Radzivillovnae lugenti post mortem eius regi Poloniae Sigismundo Augusto (1520-72).
Incertum manet quo modo speculum magistri alchimiae Cracoviensis viam in Wengroviam fecerit; adsunt fabulae de ipso Twardovio – qui, sicut doctor Faustus in Germania, creditur diabolo animam sui vendidisse – in regionem Wengroviensem venisse, sed haec res sunt minime certae.
Fama duorum praeteritorum saeculorum fert speculum res futuras, imprimis malas, in se spectantibus monstrare. Ob hanc rem fortasse in pariete sacristiae alte fixa est, ne quis sine usu scalarum id intueatur ita, ut sui imaginem conspiciat. De Napoleone iam dixi. In numero aliorum spectatorum fuerit parochus quidam Wengroviensis, qui diabolum ipsum in speculo intuitus sit – tunc clavibus, quas manu tenebat, in bestiam infernalem proiecit, speculum in tres partes fregens.
Recentissima fortasse fabula spectat ad annum 1980 – tunc mulier quaedam iuvenis historiae artium studens scalis furtim utendo conspexit in speculo suam faciem cum perpendicularibus ferulis nigris. Quae ferulae quasi praedictum carceris ei essent: anno 1981 exeunte, postquam status necessitatis in Polonia a regimine communistico annuntiatum esset, mulier haec, ut multi tunc iuvenes rebus politicis studentes, in carcerem data est.

Sed quot veritatis in his fabulis, dicere non valeo.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz