środa, 4 listopada 2015

De invidia psittacorum

De invidia psittacorum
Pater Darius est pastor alcoholicorum Tarnoviae Polonorum necnon cultor avium tropicalium, praesertim psittacorum. Quorum circiter 50 tenet in aviario prope aedes, ubi sacerdotes ecclesiae Tarnoviensis habitacula habent – hac re parochus, qui sine dubio amator avium non est, non valde gaudet. Domi autem pater Darius par parvorum psittacorum tenet, quorum unus mecum iucunde ludebat, e.gr. subito volatum in capite meo finiens.
Sed narravit pater Darius historiam horribilem de amore sui domini atque invidia maxima psittacorum. Agebatur de maioribus psittacis, e familia cacatuinarum aut subfamiliae arinarum, pater iam huius rei oblitus erat. Vir quidam iuvenis solitarius tenebat unum, vel rectius unam, nam femina esset talium avium. Omnia bene se habebant, donec vir ille vero solitarius vixit. Uno die tamen puellam cognovit et mox, amore mutuo capti, par iuvenum decreverunt una habitare, scilicet in habitaculo viri. Sed prima, plena amoris nox communis amantium in calamitatem mane mutata est, cum iuvenis ille, e somno experrectus, iuxta se invenisset cadaver amatae, faucibus rostro secatis, oculis effosis.  
Ita pater Darius, psittacorum peritus, vir minime mentiens.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz