środa, 21 października 2015

De dendrotherapia, arte adhuc mihi ignota

Per silvam heri vagando, fessus, paululum requiescere decrevi, dorsum ad truncum arboris cuiusdam applicans. Ita, putavi, post duas tresve minutas, semi-stans, semi-sedens, vires recuperabo. Sed sub arbore hac mansi saltem viginti minutas, in quodam incredbibili, meditativo statu mentis, quasi effascinatus. Curae omnes cotidianae me subito reliquerunt et bono cum animo ad vitam meam resque futuras spectabam, quasi privatus "metu exsistentiali", quo aliter laboro fere umquam. Obiter notavi, folia arboris intuendo, arborem me nitentem genere fraxini (Fraxinus excelsior) esse, nam, gratia patris mei, viri vero "silvestris", nonnulla arborum genera cognoscere scio.

Domum reductus, de dendrotherapia aliquid in interreti quaesivi, scilicet arte ex arboribus energiam ad vitam sustentandam "haurire". Inveni paginam dicentem: fraxinum optimum esse omnibus nimio labore fessis, tristibus atque animo demisso laborantibus (pessimistis); animum hilariorem fraxinus reddit necnon instigat hominem ad nova incepta suscipienda sive vetera (etiam cum difficilima videantur) pergenda (paginam redigit fatidica Carmen). Ceterum inveni foliis fraxini in Gallia et Belgica uti ad comparationem potionis alcoholicae nomine frênette (nam le frêne fraxinus apud Gallos nominatur). Scimus hastas optimas e ligno fraxineo Romanos Graecosque fecisse, sicut hasta Achillis, qua Hectorem necavit (si bene memini, fraxinea erat). Ob hanc rem (et fortasse alias) fraxinus maximi momenti arbor apud Germanos habebatur. 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz