środa, 23 września 2015

Num vero Carslbergiani taxonomos Linnaeanos corruperunt?

Saccharomyces cerevisiae esse nomen Linnaeanum fungi unicellularii, qui efficit processum fermentationis cerevisiae, id est sine eo cerevisia non fieret. Inventus est in fine XIX saeculi a Danico physiologo mycologoque Aemilio Christiano (Emil Christian) Hansen, qui anno 1883 ad suum inventum nominandum proposuit nomen Saccharomyces carlsbergiensis, tunc enim munus ei aderat apud maxime Hafniae notam bracinam Carlsberg. Simul alterum nomen proposuit - Saccharomyces pastorianus – in honorem Ludovici (Louis) Pasteur, inventoris processus, quem hodie pasterisationem nuncupamus. Ambo nomina accepta sunt in circulis scientificis, licet officialiter inventum suum Hansen annuntiaverit demum in anno 1908, cum nomen novum proposuit – Saccharomyces monacensis (ab urbe capite Bavarico – Monachium; sed cur ita, ignoro).
Hodie si tale quid eveniret, putaremus Carlsbergianos commisionem taxonomicam Linneaenam corrupisse, ut praeconium secretum [Anglice product placement] cerevisiarum huius bracinae divulgarent. Tunc tamen, credo, nondum in re praeconica bellum tam vehemens inter aemulatores gerebatur, ergo puto Hansen nomine carlsbergiensi usum esse solum in honorem loci, ubi fungus inventus esset. An fallor?
Hodie ut maxime "politice rectum" videatur nomen S. pastorianus.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz