środa, 17 czerwca 2015

De arte (linguistica) amandi apud Romanos et Slavos

In cyberdiario meo Polono (http://burdubasta.blogspot.com/) de differentia inter amare et diligere apud Romanos scripsi, licet ipse parum de his rebus scirem.
Nihilominus, adduxi duo exempla "non-hormontalis" usūs verbi amare: amabo te necnon Horatianum amat ianua limen.

Ceterum apud Slavos etymologice res multum incerta manet. Nam Polonorum 'amare' esse kochać, Ucrainorum šanuvaty, Russorum ljubit', Serbo-Croatarum (qui non porro exstant, licet eadem fere linqua adhuc utantur) voliti, Bohemorum milovat; sole clarius patet haec omnia ad varias cerebri regiones pertinere. Inde conclusio amorem (etymologice saltem apud Slavos) deesse.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz