środa, 25 lutego 2015

Pondus nuntiorum

Labore studiosorum Polonorum, Batavorum necnon Americanorum inventum esse homines putare discos compactos sive alia instrumenta quibus informatio teneatur (ut exempli gratia illud pendrive aut flashdrive, quibus desunt mihi adhuc apta nomina Latina) esse graviori pondere (physicali, non metaphorico sensu), cum nuntios maximi momenti portent. Cum autem portent informationem nullam, expertimentibus participes credant pondus eorum levius esse.
Differentia in aestimando – exempli gratia inter eiusdem formae pendrive, modo informationis plenum, modo autem nuntiorum vaccum – esse potest decies tantum! Id est, "electronice vacuum" pendrive putamus pendere e.gr. 10 grammis, cum "electronice plenum" 100 grammis.  
Similis "duplex ratio pondus aestimandi" applicetur a nobis ad libros, quos aut de gravioribus (maioris momenti) aut de levioribus (simplicioribus) rebus narrare putamus.

Investigatio peracta est a studiosis, ducibus doctrice Iride Schneider, doctore Michaele Parzuchowski, professore Bogdan Wojciszke, professore Norbert Schwarz necnon doctrice Sander Koole. 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz