piątek, 6 lutego 2015

De rebus Italicis nuper evenientibus

Venator sacculariorum
Saccularius sive manticularius sive levator sunt nomina furum, qui clam in turba manticulas pecunia plenas eripiunt tali techna ne possessor manticulae omnino sentiat se ea privatum esse.
Quos, cum a biocolytis Genuae non satis instentur, 72 annorum civis emeritus Genuensis nomine Iohannes Carolus sive Giancarlo (nomen gentile nescimus), ipse decrevit se venaturum. Ut dicit, indoles ei adest saccularios in laophoris aliisque locis publicis visu, id est prima facie, noscitare. Tunc exspectat, donce crimen suum incipiant et in medias res intrat, furem apprehendendo. Usque nunc plus quam trecentos apprehendit ac biocolytis tradidit.
Pro dolor lege non severe manticularii puniuntur. Giancarlo queritur interdum hos, quos mane prehendere ei contigit, videt vespero iam denuo scelus suum in laophoris pergere. Ab incolis urbis nuncupatur Giancarlo "angelus laophorensis".

Buleutae actuosissimi
Buleutae sive magistratus urbis Siculae Agrigentum proxime praeterito in anno (2014) 1.133 conventa habuerunt, in summa intermedia ter per unumquemque diem, diebus Saturni Solisque non exceptis.
Solam tamen causam tantae actuositatis buleutarum esse pecuniam, quam per omne conventum acceperunt, sibi spatio anni ita comparantes trecenta milia euronum.
Incolae urbis indignati huic rei reclamitant.

Fures nucleorum pini
Furantur Itali varissimas res, nuper autem quoque nucleos pineos. Quae nuces e cone arborum edibilium familiae Pinacearum faciuntur, ut Pinus pinea aut Pinus cembra. Nuclei pinei contundi in moreto misceri solent ac magna cum voluptate ab Italis ut gustationes comeduntur – ut in Vicipaedia lego, nam ipse numquam talia edi; in patria mea boreali has arbores non habemus. Accedit quod nuclei pinei sunt pars necessaria, praeter basilicum, iuris pesto, quo regio Liguriae gloriatur.
Cur autem nuclei pinei nuper a furibus desiderantur? Propter minorem in annos segetem pinorum, nam arbores hae citissime comeduntur parasitis quibusdam; iam dimidia tantum pars arborum manet, numero ante decem annos comparato. Rebus ita stantibus chiliogramma nucum pinearum venum praebetur 80-100 euronibus, dum sacculi parvissimi, in quibus nuclei in tabernis viisve vendere solent, 5-7 euronibus. Facti sunt ergo quasi esca luxuriosa.

His diebus e taberna quadam magnaria Ligurensi fures furati sunt septem tonnas nucleorum, valore 400.000 euronum.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz