niedziela, 25 stycznia 2015

De lateribus vineis

Lateres vinei (wine bricks) fuisse productum civibus US-Americanis venum praebitum tempore prohibitionis alcoholis (1920-33). Later vini erat re vera mostum dehydratum ac compressum, essentia ergo, ex qua aut vinum aut sucus vitis (sine alcoholi) fieret. Certe, omnes hos lateres emebant, ut vinum facerent, sed officialiter ad sucum faciendum vendebatur. Immo facetior erat inscriptio addita talibus lateribus: "Dissolve contenta huius fasciculi in galleta (Anglice gallon, i.e. 3,79 litrae) aquae. Noli tamen solutionem in amphora aperta in viginti dies ponere, nam tunc vinum fiet". Nonnulli negotiatores impudentes dederunt suis lateribus vineis – officialiter minime alcoholicis – nomina talia ut: Porto, Virginia Dare, Muscatel, Angelica, Tokaj, Sauterne, Riesling, Claret et Burgundia.
Ceterum, ut scimus, prohibitio errorem maximum regiminis fuisse: consumptio alcoholis aut nihil aut paululum tantum decrevit, frequentia autem criminum multoties aucta est. Sine prohibitione venditionis alcoholis Al Capone fortasse fur parvus ignotusque per totam sui vitam esse mansit. Fortasse.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz