poniedziałek, 20 października 2014

De professore Religa necnon cordibus a se transplantatis

Modo in cinematographo vidi pelliculam biographicam "Dei", tractantem de vita professoris medicinae Sbignei (Zbigniew) Religa (1938-2009), qui primus in Polonia coepit (a. 1985) corda hominibus transplantare, contra vim permultorum tunc cardiochirurgiae peritorum. Quem hominem licet ipse numquam cognovissem, domui eius bis aut ter adfui, nam amicitia iunctus eram cum filia professoris, Margarita (Gosia) Religa, quacum tunc litteris Sinicis studebam (hodie est ipsa directrix cathedrae sinologicae Universitatis Varsoviensis).
Occasione pelliculi multi diurnarii de professore Religa in actis diurnis modo scipserunt, commemorantes etiam audaciam coram ipsius morti, cum enim in fine vitae contra carcinoma pulmonare pugnaret, publice in percontationibus diurnariis dicebat plus minusve talia:
- Bene, mox moriar, sed quid tunc? Nonne omnes morituri sumus?
Ut notum est, in nosocomio professoris Religa ab anno 1985 super septingenta corda hominibus variis morbis cardiacis laborantibus implantata sunt (extracta imprimis e cadaveribus victimarum infortuniorum viariorum).
In pellicula monstrata est quoque operatio chirurgica, qua professor Religa homini quodam cor novum exspectantem, videns vetus cor patientis mox moriturum, cor... suinum transplantavit, quod, ut sperabat, sustentaret aegrotum spatio nonnullorum dierum. Pro dolor, homo hic tunc mortuus est, nullis datoribus cordis cito inventis. Quam rem professor Religa et collaboratores sui tunc coram prosecutore publico hanc rem investigante celaverunt.

Unus diurnariorum his diebus de professore Religa scribentium nuntiavit autem rem vero incredibilem. Ex indagatione enim horum super septingentorum hominum novis cordibus instructorum (quorum maxima pars viri sunt mediae aetatis, fortasse quia viri saepius morbis cardiacis laborent quam mulieres) patet multos eorum tempore quodam post chirurgiam divortionem cum uxore petivisse ac novam, iuveniores sibi coniugem invenisse. Optime ergo funguntur corda nova a professore (et hodie a discipulis eius) aegrotis implantata! 

środa, 8 października 2014

Ars supervivendi secundum Ursum Grylls: quomodo nos tempore tempestatis tonitruosae agamus, sive de probabilitate statistica

Scimus veteres Graecos Romanosque sperare se tonitrua abigere posse poppysmatis ("fulgetras poppysmis adorare consensus gentium est" – scripsit maior Pliniorum). Postea, saeculo XVIII, Beniaminus Franklin alexiceraunon sive apagogum fulminis invenit. Adhuc tamen saepe in silvis aut montibus itinerantes nulla huius modi protectione uti possimus. Tunc suadet Ursus (Bear) Grylls manere, tempore scilicet tempestatis tonitruosae, in loco quam humillimo, fugere autem loca aperta, arbores solitarias necnon rupes prominentiores. Si fieri potest, debeas se humi recumbere in aliquo loco sicco, procul a rebus metallicis; bene quoque sit si horologium atque ulla ornameta metallica corpori deponas.
Dicit quoque Ursus noster intrepidus seipsum tempore quadam tempestatis fulminosae corpus movere propius viro, qui narrabat se olim e caelo tactum fuisse. Credebat enim Grylls probabilitatem statisticam minimam esse eum (=hominem olim iam confulminatum) denuo a Iove pulsum iri.