środa, 18 września 2013

De fungis edulibus ac mortiferis

Autumnus est tempus, cum nostrates mei (in numero quorum et ego) corbes manu tenentes libenter silvas petunt, ut boletos sive fungos edules in gramine latentes colligant. Hos deinde aut siccamus et postea ex eis totius anni temporibus gustatu optimos sorbitiones boletinos facimus, aut aceto condimus, aut sive coctos seu frictos statim comedimus.
Tuberibus sub boreali caelo nostro absentibus, maxime boleti "nobiles" petuntur - praesertim Boletus edulis, qui lingua nostra 'prawdziwek', id est '(fungus) verus' nuncupatur – ceteris plerumque spretis*, ut est ex. gr. Suillus luteus – horum cornucopia habetur prope domum meam rusticanam et mihi quidem hic fungus valde sapit, sed maxime molestus videtur parationis causa, nam putamen capitis omnis singuli fungi cautissime est evellendum.
Optimum omnium gustatu puto autem Lepiotam proceram, quae in butyro cum farina fricta gustatum redolet copadii Vindobonensis (Wienerschnitzel). Multi tamen a lepiotis gustandis adhorrent, nam aliquantulum similis visu hic fungus est Amanitae phalloidi, quae venenum letale continet.

* Spretum fungorum "plebeiorum" monstrat etiam phaenomenon linguisticum, quod valet inter gentem silvanam Curpiorum (qui in fine Borussiae degunt): de boletis "nobilibus" enim cum loquantur, utuntur praenomine 'hi' (quod praenomen ad homines masculini generis denotandos usurpatur), de suillis autem luteis dicendo adhibent praenomen 'hae/haec' (quo mulieres, bestiae resque ceterae vocantur).

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz